Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 2707 n° 9

<< < / > >>

Numéro580

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1052(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche278   mm

Largeur en bas347   mm

AuteurHunfrit, archevêque  de  RAVENNE

BénéficiaireChapitre cathédral  de  STRASBOURG

Regeste

Hunfrit, chanoine de Strasbourg puis archevêque de Ravenne, donne à l'église cathédrale de Strasbourg un bien situé à Embrach.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. Notificamus omnibus tam sanctȩ aeclesiȩ quam nostris fidelibus, qualiter Hunfrit, Argentinensis aecclesiȩ prius
l.2 quidem canonicus, postea vero Ravennes archiepiscopus, predii sui, quod nominatur Imbriaca, cujus ipse hereditario jure possesor exstiterat, sanctam Mariam Argentinensis
l.3 scilicet aecclesiȩ absque omni contradictione fecerit hereditariam; quod tamen post beatum illius obitum sine contradictione et inpugnatione suȩ sororis Adalheidȩ
l.4 ejusque filiorum libere obtinere nequivimus. Ergo ne jure lege contraditis aecclesia nostra aliquo conamine exheredaretur ne vel totiens in propriis perturbaremur,
l.5 visum est nostris fidelibus, quatenus ora hiantia obstrueremus et pro plena reconciliatione aliquid beneficii eis concederemus. Cessimus, acquievimus
l.6 consiliis nostrorum et ex nostris proprietatibus parte subtracta voto adversantium nobis satisfecimus, ut posthac, omni controversia sopita prostrata immo penitus
l.7 abscisa, traditis libere utendum sit ulterius. Cognoscant igitur tam posteri quam presentes et cognitis sint testes, quod Adelheith consensu filiorum suorum
l.8 hoc se abdicavit patrimonio supra prenotato, quod Hunfrit sanctȩ Mariȩ contradidit pro suȩ parentumque animarum remedio. Probabilium ergo testium subnotentur nomina,
l.9 quorum inexpugnabili testimonio ista sunt consignata. Sub presentia Heinrici imperatoris sunt testes episcopus Rumolt, Gebehart.

Notes

1

Bibliographie

WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 7 vol., Strasbourg, 1879, t. 1, p. 47, n° 55.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 77-78.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°580 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°580»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte580/. Date de mise à jour : 29/03/12.