Strasbourg, AD Bas-Rhin, G 11 n° 1
Numéro575
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date29/09/1017(fiabilité :artem)
LieuErstein(lat :Erenstein)
DiocèseStrasbourg
RégionAlsace
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche495 mm
Largeur en bas350 mm
AuteurEmpereur Henri II
BénéficiaireAbbaye de HOHENBOURG
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 [Si locis divino cultui mancipatis dignum honorem exhibemus eisque jus sibi abbatissam eligendi con]cedimus, imperatorum augustorum morem precessorum nostrorum exercemus, et id nobis ad aeternam vitam capiendam profuturum
l.3 [liquido credimus. Quapropter comperiat omnium fidelium nostrorum presencium scilicet et futurorum industria, qualiter Helewig] abbatissa inferioris monasterii, quod dicitur Hohenburg, et est constructum in honore sanctae Mariae et
l.4 [sanctae Gundelindae virginis, adiit serenitatem culminis nostri supplicans, quatenus ob augmentum mercedis animae] nostrae prefato monasterio potestatem per preceptum nostrae auctoritatis abbatissam sibi eligendi a [pre-
l.5-senti tempore et inantea concederemus. Cujus peticionem, quia justa et racionabilis esse videbatur, interventu venerabilis nostrique dile]cti fidelis Werenharii Argentinensis aecclesiae episcopi et Hezilini ejusdem acclesiae filii libenti animo
l.6 [suscipientes, hos nostrae auctoritatis apices jamdicto monasterio fieri jussimus, per quos decernimus at]que sancimus, ut s[ine] obstaculo seu refragatione successorum nostrorum [jam nominati congregacio mona]sterii per futura tempora propriam
l.7 [eleccionem habeat nec ulla potens persona ducum vel comitum statuta nostra permutare co]netur, [sed] quamcumque [secundum Dei timorem] sibi elegerit abbatissam, [ipsa ei consecretur et non alia, et] hoc etiam divinae miserationis re-
l.8-[spectu eidem congregacioni conferimus, ut quem sibi velit advocatum prevideat, et quem eleccione probaverit] ipse ei constituatur, qui res suas timore et amore Dei bene procuret et [nostra imperiali auctoritate] familiam sibi subjectam regat
l.9 [et defendat, et nemo alius prebendam suam sibi vendicet aut usurpet extra earum voluntatem. Insuper eciam impe]riali auctoritate precipimus jubemus atque sancimus, ut nullus judex publicus [nec quilibet ex] judicia[ria potestate] aut etiam
l.10 [alia major minorve persona in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibusli]bet pagis vel territoriis infra ditionem imperii nostri juste et legaliter possidet, vel ea, quae deinceps in jure ipsius voluerit divina
l.11 [pietas augeri, ad causas judiciario more audiendas vel discuciendas aut mansiones vel paratas faciendas aut] fideijussores tollendos vel homines ipsius tam ingenuos quam et servos super terram ipsius commanentes injuste distringendos vel freda exigenda
l.12 [nec ullas redibiciones aut illicitas occasiones requirendas nostris nec futuris temporibus ingredi audeat nec ea] quae supramemorata sunt penitus exigere presumat, sed remota judiciariae potestatis atque pravorum hominum inquietudine, idem monasterium
l.13 [cum omnibus rebus et mancipiis ad se pertinentibus, sicut dictum est, sub nostra imperiali proteccione et immunitatis defensione semper quietum consistat, quatenus ancillas Dei] inibi Deo famulantes pro nobis et nostra dilecta conjuge ac totius imperii divinitus nobis conlata stabilitate et
l.14 [pace Dei immensam clemenciam jugiter exorare delectet. Et ut hec concessionis nostre auctoritas firmior habeatur et per futura te]mpora a fidelibus nostris verius credatur et diligentius observetur, manu propria inferius firmavimus
l.15 [et sigilli nostri impressione insigniri jussimus.
l.16 Signum domni Heinrici invictissimi [monogramme] Romanorum i]mperatoris augusti.
l.17 [Guntherius cancellarius ad vicem Erchanbaldi archiepiscopi et archicancellarii rec]ognovit [sceau].
l.18 [Data III kalendas octobris, indiccione XV, anno dominice incarnacionis millesimo XVII, anno domini Heinrici secundi regnantis XV, imperii autem] IIIo. Actum Erenstein. Feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
BRESSLAU (H.), Die Urkunden Heinrichs II. und Arduins, Hanovre, 1900-1903 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 3), n° 355.
Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 67-68.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°575 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°575»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte575/. Date de mise à jour : 29/03/12.