Strasbourg, AD Bas-Rhin, H 2305 n° 1a

<< < / > >>

Numéro561

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date19/02/884(fiabilité :texte)

LieuSélestat(lat :Sclezistat)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche220   mm

Hauteur à droite215   mm

Largeur en haut240   mm

Largeur en bas244   mm

AuteurEmpereur Charles III le Gros

BénéficiaireAbbaye d'ANDLAU

Regeste

Charles le Gros, empereur, concède le monastère de Bonmoutier à l'abbaye d'Andlau.

Texte

l.1 In nomine sanctae et individue Trinitatis, Karolus, divina favente clȩmentia imperator
l.2 augustus. Noverit igitur omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet futurorumque industria, quia Rigarda
l.3 dilectissima conjux nostra monasterium puellarum quod dicitur Eleon in proprietate sua paterna a fundamento
l.4 construcxit atque illud nostra concessione in defensione beati Petri primi apostolorum adstantibus nobis ante
l.5 confessionem beati Petri apostoli concesserat, ita videlicet ut post illius discessum in propria electione constaret
l.6 sub defensione beati Petri inlesum atque defensum. Postea quoque nos petitionibus illius provocati in helemosinam nostram
l.7 sive in antecessorum nostrorum quotdam monasteriolum quod dicitur Botonis Monasterium, contiguum videlicet et ad-
l.8-jacentem terminibus supranominati monasterii sui, concessimus atque subjecimus propriaque firmitate tradidimus
l.9 ad monasterium supranominatum dilectissime conjugis nostrae, ita quoque ut deinceps illuc subjaceat atque in
l.10 servitium ejusdem monasterii perpetua firmitate permaneat, nullusque habeat inde hoc idem monasteriolum
l.11 potestatem subtrahere aut in alteram partem concedere. Et jussimus inde fieri hoc nostrae auctoritatis
l.12 praeceptum, per quod decernimus atque jubemus, ut propria firmitate donum, quod sanctissimo loco contilimus, eidem
l.13 permaneat nullusque habeat nostris temporibus sive succesorum nostrorum vel pontificum hoc inde auferre, sed,
l.14 quemadmodum statuimus, in helemosina nostra sive parentum nostrorum illuc serviat et firma stabilitate
l.15 permaneat. Et ut deinceps in succedentibus temporibus pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatem,
l.16 hoc idem praeceptum propria manu firmavimus et anulo nostro jussimus sigillari.
l.17 Data XI kalendas martii, anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCLXXXIIII, indictione II,
l.18 anno vero imperii domni Karoli augusti IIIIto. Actum Sclezistat. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 92, n° 114.

KEHR (P.), Die Urkunden Karls III., Berlin, 1937 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 2), p. 156-157, n° 96.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, p. 372-373, n° 615.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 35-38.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°561 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°561»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte561/. Date de mise à jour : 29/03/12.