Strasbourg, AD Bas-Rhin, H 2610 n° 2

<< < / > >>

Numéro560

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date12/09/856(fiabilité :édition)

LieuStrasbourg(lat :Strazburc palatio regio)

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche530   mm

Hauteur à droite570   mm

Largeur en bas410   mm

AuteurLouis le Germanique, roi d'ALLEMAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-ETIENNE  de  STRASBOURG

Regeste

Louis le Germanique, roi, confirme les privilèges accordés à l'abbaye Saint-Étienne de Strasbourg.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. HLODEWICUS FAVENTE GRATIA REX. Si liberalitatis nostrȩ munere locis Deo dicatis aliquid conferimus beneficii
l.2 et necessitates aeclaesiaȩ Dei per peticiones religiosarum personarum relevamus munimine, atque imperioso tuemur juvamine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter peragendam et ad eater-
l.3-nam feliciter adipiscendam profuturum esse liquido confidimus. Ex quo noverit ommium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum sollers discretio, quod nobilis atque venerabilis sanctimonialis abbatissa Basilla Sancti
l.4 Stephani infra muros Argentoratenses sive Strazburcenses nostram adiens magestatem prȩsentavit obtutibus nostris autorabiles emunitatis firmites predecessorum nostrorum regum et imperatorum, qualiter predictus,
l.5 locus Sancti Stephani a duce Alberto fundatus erat et per canstitucionem Chylderici regis emunitatus et per Pipinum major domum locupletatus et munitus crescebat et per munificentiam Clotharii imperatoris
l.6 primi et conjugis Yrmengardis ditatus et corroboratus pollebat, ac demum etiam auctoritatem domini et genitoris nostri Hluodewici bonȩ memoriȩ piissimi augusti, in qua continebatur insertum, quod non
l.7 solum idem genitor noster, verum etiam predecessores ejus, reges videlicet Franchorum, aput locum jamdictum beato Stephano et congregacioni canonicorum quatuor sacerdotum et sanctimonialium triginta cum necessariis minis-
l.8-tris dedicatum sub suo munimine ac defensione cum omnibus sibi subpertinentibus tam mancipiis quam prȩdiis tam infra civitatem quam foris constitutis eorum inmunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine totius
l.9 judiciariȩ potestatis eadem munita et defensa fuisset abbacia. Pro hujus itaque rei firmitate exoravit predicta abbatissa Bassilla, ut paternam seu predecessorum nostrorum regum clementiam sequendo hujuscemodi nostrȩ emuni-
l.10-tatis prȩceptionem ob amorem Christi et reverentiam sancti loci circa idem monasterium fieri censeremus. Cujus postulationibus facilem tribuimus assensionem et hanc nostrȩ magestatis paginam erga ipsum locum inmunitatis et
l.11 tuicionis causa pro divini cultus amore et animȩ nostrȩ remedio fieri decrevimus, per quod precepimus atque jubemus, ut salvo per omnia honore sui sacrosancti presulis nullus judex publicus vel quislibet ex judiciaria potestate
l.12 in personas vel ȩclaesias vel oratoria aut loca aut agros vel quascumque reliquas possessiones, quas ab antiquo vel moderno tempore in quibuslibet territoriis vel pagis vel comitatibus infra dicionem nostram
l.13 juste et legaliter memorata tenet vel possidet abbatia vel ea, quȩ postmodum in jure ipsius monasterii voluerit divina pietas augeri ad causas audiendas vel freda vel tributa vel thelones exi-
l.14-genda aut mansiones vel paratas faciendas aut fidejussores tollendos aut homines ipsius ȩclaesiȩ tam ingenuos quam servos super terram ipsius conmorantes injuste distringendos nullas redibitiones aut
l.15 illicitas occasiones requirendas nostris vel futuris temporibus ingredi audeat nec ea, quȩ supramemorata sunt, penitus exigere non presumat; sed liceat memoratȩ abbatissȩ suisque succestricibus auctoritate
l.16 episcopali et dispensatione illius, quem de numero fratrum ipsius loci constituerit echonomum, ipsam sedem cum omnibus sibi subjectis et rebus vel hominibus ad se pertinentibus sub tuitionis atque emunitionis nostrȩ defensi-
l.17-one, remota totius judiciariȩ potestatis inquietudine, quieto ordine possidere et pro nostro fideliter Deum exorare imperio et incolomitate nostra et conjugis atque prolis. Nec liceat alicui sub pre-
l.18-textu advocatorie occasionis sibi vel in hominibus vel quibuslibet rebus vel possessionibus eorum aliquod jus vendicare, nisi quem pro aliqua, sicut aliquando fieri evenit, necessitate ipsa abbatissa cum
l.19 congregationis voto per consilium antistitis aput palatium expostulaverit, qui nec palemundum vel aliquas exactiones exercere presumat. Si quis vero temerarius contra hanc nostrȩ constitu-
l.20-tionis auctoritates venire prȩtemptaverit, prȩdictȩ aeclaesiȩ quinque libras auri fiscoque regio decem auri purissimi persolvere cogatur et insuper offensam regiam incurrat. Ut
l.21 autem hȩc auctoritas pleniorem in Dei nomine vigorem obtineat et a fidelibus sanctȩ Dei aeclaesiȩ et nostris verius et cercius perpetuo tempore credatur, propria manu subter firmavimus et
l.22 anuli nostri inpressione signari jussimus. Data II IDUS SEPTEMBRIS anno Christo propicio vigesimo tercio domni HLODEWICI serenissim regis in Alsatia, indictione IIIIa. Actum Strazburc palatio regio. In Dei no-
l.23-mine, feliciter. Amen. [Signum] [monogramme] Hlodewici serenissimi regis. Otgarius ad vicem Grimoldi archicancellarii recognovit [ruche].
l.24 [sceau].

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 420, n° 3.

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 474, n° 676.

WIEGAND (Wilhelm), Urkundenbuch der Stadt Strassburg, 7 vol., Strasbourg, 1879, t. 1, p. 23, n° 28.

KEHR (P.), Die Urkunden Ludwigs des Deutschen, Karlmanns und Ludwigs des Jüngeren, Berlin, 1934 (MGH Diplomata regum Germaniae e stirpe Karolinorum, 1), p. 259-261, n° 180.

BRUCKNER (Albert), Regesta Alsatiae aevi merovingici et karolini, 496-918, t. 1 : Quellenband, Strasbourg-Zurich, 1949, p. 341-342, n° 547.

Chartes originales du Bas-Rhin in Cahiers du CRAL, n° 35, p. 34-36.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°560 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°560»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte560/. Date de mise à jour : 29/03/12.