Perpignan, AD Pyrénées-Orientales, G 476

<< < / > >>

Numéro518

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date28/08/1067(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche180   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurArnaud Bernard

BénéficiaireGuinedellis, Guillaume et alii

Regeste

Testament d'Arnaud Bernard.

Texte

l.1 [In D]ei eterni nomine ego ARNALLUS Bernardi. Illatam sententiam [morta]libus timens ne inordinatis meis rebus ab hac luce sub ducar. Propterea hunc titulum testationis facio ut quicquid hic subter annixum
l.2 [fue]rit firmissum permaneat. Et rogo atque hordino ut sint ad [vocati] mei atque elemosinarii. Id sunt Guinedellis uxori mee et Guilielmus Adalberti et Petrus Pontii et Berengarius Bernardi. Et rogo eos
l.3 [quod] si antea obiero quam alium testamentum faciam omnes res meas si[cut hic] jussum viderint donent et distribuant ut ad Domino adquirant mercedem. In primis sicut conveni et stabilivi cum predicta uxori mee Guinedelli
l.4 [et] illa mecum ut sicut meos alodes ita et suos secundum voluntatem meam tenuissem et illa ita meos alodios sicut et suos simili modo testor et ordino firmiter perseverare. In primis jubeo omnes meos alodios que habeo in cunctisque
l.5 locis qui m[ich]i advenerunt tam ex paterno quam ex materna voce seu per comparationibus sive per complantationibus atque per qualisquecunque vocibus remanere ab integrum a jamdicta uxor mea Guinedelli in vita sua sine blandimento
l.6 [de] ullo homine vel femina et sine blandimento de ullo filio suo vel filia si viduitatem tenuerit cum ipso fevo quem teneo de Sancta Maria Crassa de Santiano et Vulpiliago, sicut ego habeo et teneo omnibus diebus vite sue
l.7 [et] ipso fevo de Cardils simul remaneat ei. In tali ordine ut teneat filius suos et ennutriat sicut mater filios decet. Alia mea honore quem habeo in cunctisque locis, remaneat predicte uxori mee Guinedelli cum filio meo
l.8 [G]uilielmo ut insimul habeant et teneant omnibus diebus vite Guinedelli jamdicte si possunt stare insimul. Et si non possunt insimul stare remaneant prelibatos alodios cum ipsos fevos de Santiano et Vulpillago et de Cardils sicut superius
l.9 insertum est. Post descessum vero predicte Guinedellis remaneat jamdicto filio meo Guilielmo ipso manso de Foliano de suptus furno et subtus curtilio superiore sicut ego habeo et teneo cum trillolia qui subtus quoquina de ipso manso est et ipso orto qui ante ipso manso est et ipsa vinea de ipso Conquo cum ipsa rovira. Hoc totum pro sua melioratione. Ad Ermengaudo filio meo ipso manso de Saorlla exceptus ipsas comparas quos ego feci cum uxori mee qui ad me prefate Guinedelli advenit per jenitori meo nomine
l.11 Godmar remaneat ei omnibus diebus vite jamdicti Ermengaudi et ipsas comparas quas nos fecimus in jamdicta villa Saorlla similiter remaneat a prefati Ermengaudi in vita sua. Post obitum vero ejus remaneant jamdictas comparas ad filios meos masculos.
l.12 A Rodlan filio meo ipsum meum alodium quem habeo in vilar Vilarzello et in vilar Solerol cum ipsos domos terris et vineis et omnibus ad se pertinentibus sic remaneat ei. A Guila filia mea pro sua ereditate ipso manso qui est in Estol cum omnia qui
l.13 ad ipsum mansum pertinent cum ipsos solidos mille quod dedimus tibi et viro tuo. A Santia filia mea remaneat ipso manso qui est in Tellied cum terris et vineis et omnia que ad hoc pertinet et ipso manso de Vinciano similiter remaneat ei cum hoc qui ad ipsum mansum pertinet.
l.14 Alios meos alodios quem habeo in comitatu Cerritaniense in villa Hur id sunt domos cum ortos et terras et de Villanguli et de Curt Floridie et in valle Confluente in villa Foliano et in valle Asperi in villa Milliars exceptus ipsa melioratione quod ego
l.15 dedi filio meo Guilielmo sicut superius est insertum sic relinquo omnes alodios meos ad Guilielmo filio meo et Bernardo et Arnallo et Petro et Reimundo et Berengario unusquisque equaliter portione accipiat. Et qualiscunque ex illis in inperfecta
l.16 obierit etate aut sine infante legitimo hereditas ejus remaneat ad alios qui superstes sint. Et a Guilielmo filio meo ipsa honor mea quem habeo in cunctisque locis remaneat ei sicut decet filio optimo. Si Guilielmus meus filius obierit sine filio legiti-
l.17-mo remaneat ipse honor a Bernardo filio meo. Si Bernardus obierit sine filio legitimo, jubeo remanere ipsam honorem simili modo ad unumquemque alios filios meos per suas etates usque ad minimum. De ipso pane et vino quos Deus dedit et in antea
l.18 dederit de ista laboratione ipsa tercia parte. Et de ipsas meas equas et boves et asinos et oves et porchos ipsa medietate pro anima mea. Et jubeo solvere omnes nostros quos debemus insimul debitos. Alio vero mobile drapos vascula majore vel minore
l.19 ipsa tercia parte pro anima mea. De ipsa tercia parte de ipso mobile qui ad me pertinet post solutos debitos ipsa tercia parte remaneat Sancti Michaelis Choxani cum corpus meum. Alie due partes qui remanent dividant mei elemosinarii in ecclesiis in clericis
l.20 et in pauperibus et in sancta luminaria sancta. Et ipsum guadardonem vel debitum quod debet michi seniori meo Guilielmo, remaneat Guilielmo filio meo et Bernardo fratre ejus. Et rogo te karissime senior memor sis michi. A filio meo Ermengaudo remaneat
l.21 egua una. Et uxor mea remaneatin baiolia domino Deo et sanctis suis et Guilielmo Reimundo seniori meo karissimo et fratre ejus Henrico et Udalgario vicecomite et Arnalli Riculfi et Petri Pontii et Reimundi Seniofredi.
l.22 Et filii mei sint in baiolia domino Deo et sancta Marie sancto Petro et sancti Jacobi et omnibus sanctis ejus et de domino Reimundo gratia Deicomes e domina Adala comitissa et de karissimo seniori meo Guilielmo et Heenrico fratre ejus
l.23 et Udalgerio vicecomite, atque Arnalli Riculfi et Petri Pontii seu Reimundi Seniofredi et meis bonis hominibus. Facto testamento Vo kalendas septembris, in anno VIII regni Philipi regis. Sig[croix]num ARNALLUS qui hunc
l.24 testamentum mea memoria plena jussi scribere et rogavi firmare. Sig[croix]num Guadamiro sacer. Sig[croix]num Bernardo Petri. Sig[croix]num Hugo Bermundo.
l.25 Tructarius presbiter qui hunc testamentum cum litteras emandatas in sexta linea et in vigesimo secundo fusas et delestas scribsit et sub [signum] die et anno prefixo.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°518 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°518»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte518/. Date de mise à jour : 29/03/12.