Perpignan, AD Pyrénées-Orientales, H 142 n° 7

<< < / > >>

Numéro511

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1031(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseElne

RégionLanguedoc-Roussillon

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche145   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurConcile  de  NARBONNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MARTIN-DU-CANIGOU

Regeste

Guifred, archevêque de Narbonne, et le synode des évêques, confirment à Scluane, abbé de Saint-Martin du Canigou, le privilège de Serge IV et la possession de tous ses biens.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. GUIFREDUS PRIME sedis Narbonensis archiepiscopus, et universa conveniens [APUD] prefatam urbem sinodus, Scluano venerabili abbati, atque suis in perpetuum successoribus cunctis et omnibus [.....]
l.2 [...] ecclesie filiis universis. Quam iccirco divina gratia sue nos rectores constituit ecclesie, ut prelatio majorum infirmitati subveniat subditorum, aequum nobis est eaque sue partis adjuvare, et necuilibet ad vestituti succum-
l.3-bare, totis viribus ejus auxilio sustentare. Tunc enim maxime credimus nobis divinum adesse presidium, si rebus ad ipsum pertinentibus intulerimus proposse subsidium. Ideoque nons omnes, simul in unum, secundum venerabilis pape Sergii
l.4 privilegium, et nostrorum constitutione predecessorum, confirmamus beatissimi confessoris Christi MARTINI cenobium in Kanigoni montis altitudinibus ac cultoribus divine religionis constructum et consecratum, et ad serviendum
l.5 Dei secundum legem patris beatissimi BENEDICTI digne dispositum, ut quodcumque usque hodie juste et legaliter adquisivit vel in perpetuum adquisierit, in pace teneat et possideat, nec alicujus inquietudinis dampna ex qualibet
l.6 [pro....] sustineat. Hoc ante omnia sub divini juditii obtestatione, et nostri ordinis interditione statuentes, ut nulla quelibet cujuscumque ordinis magna parvaque persona predictum cenobium cuilibet loco audeat subjugare
l.7 [semper...liberum], nulleque servituti alterius loci obnoxium, sed sicut ceterae monasteria regiis preceptis et apostolicis privilegiis exaltata, per se maneat sublimatum. Deferat vero debitum honorem suo [pont...?...]
l.8 [....] sedis sicut tantum defferre precipiunt kanones sancti. Si quis autem hec nostri concilii statuta parvi pendere ausus fuerit, hunc de paste Dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti et omnium celestium justutum omnium
l.9 [...?...] ecclesiastici ordinis et nostre, nisi resipuerit excommunicamus, et ab universorum fidelium cetu extorrem, omnimodis judicamus, nostreque constitutionis preceptum propriis manibus confirmamus.
l.10 GUEFRIDUS SANCTE PRIME SEDIS NARBONENSIS AECCLESIE EPISCOPUS [signum]. [croix] RAIMBALDUS ARCHIEPISCOPUS ARELATENSIS. [croix] PETRUS EPISCOPUS GERUNDENSIS. [croix] Beringarius episcopus Elnensis. [croix] Oliba episcopus Ausonensis.
l.11 [croix] Ermengaudus acsi indignus episcopus Urgellensis. [croix] Amelius episcopus Albiensis. [croix] Guifredus episcopus Carcassensis. [croix] Bernardus episcopus Coseranensis. [croix] Stephanus episcopus Biterrensis.
l.12 [croix] Odombellus episcopus Lutevensis. [croix] Stephanus episcopus Agatensis. [croix] Froterius episcopus Naumasensis. [croix] Stephanus episcopus A[t]ensis. [croix] Vuadaus episcopus Barch[inonensis].
l.13 [croix] Ugo episcopus Uzetensis. [croix] Petrus episcopus Cabilonensis. [croix] Bernardus episcopus Comenensis. [croix] Arnallus Magalonensis episcopus. Arnallus Tolosanus episcopus. [croix] Heriballus gratia Dei episcopus Urgellensis.
l.14 [croix] Wilielmus Ausonensis gratia Dei episcopus. [croix] Vuillelmus episcopus Urgellensis. [croix] Raimundus gratia Dei episcopus Elnensis. Beringarius episcopus Ierundensis.

Notes

Correction apportée le 10/10/16 suite à un mail des AD le 1er avril 2015.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°511 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°511»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte511/. Date de mise à jour : 10/10/16.