Nîmes, AD Gard, G 398
Numéro4974
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/02/1092(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseNîmes
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurRaimond Aculeus
BénéficiaireChapitre cathédral de NIMES
Regeste
Texte
l.2 et pro remedio animȩ patris, et matris meȩ, et omnium parentorum meorum, quod ita et facio. Dono namque, cum voluntate bona et memoria firma, domino Deo et sanctȩ Mariȩ,
l.3 genitrici ejus, proprie altari Nemausensis sedis, in canonica scilicet et comunia clericorum qui ibi hodie domino Deo et Sanctȩ Mariȩ serviunt et inantea servituri sunt,
l.4 dono, laxo et ex fundi possessione concedo, in comitatu Nemausense, in vicaria de Valle Dedas, in terminio castelli Calberte, in valle Flandonenca, in loco, ubi
l.5 vocant Mansum, mansum unum ubi Lautardus et fratres sui visi sunt manere. Et dono illum cum omnibus exitibus et regressibus suis et adjacenciis suis, que ad ipsum mansum
l.6 pertinent et pertinere debent, et cum omnibus usibus et censibus suis. Et est sciendum quod iste alodes totus suprascriptus venit michi ex parte patris mei Vilelmi.
l.7In tali vero racione : Ut, quamdiu uxor mea Pontia vixerit, unam medietatem de censo et de usu que de ipse manso exierit, abeat. Post obitum vero suum, canonici
l.8 Sanctȩ Mariȩ comuniter viventes suprascriptum mansum, cum omnibus rebus que ad ipsum mansum pertinent, abeant. Sane quod si aliqua persona, viri vel femine, istam donacionem
l.9 infringere, vel inquietare presumpserit, vel ad canonicos supradictos et de stipendio cotidiano eorum auferre vel alienare voluerit, non valeat vindicare quod temptave-
l.10-rit, sed insuper, quia violentus ecclesiȩ Dei esse voluit, sit excommunicatus et maledictus, et iram Dei omnipotentis et beatȩ Mariȩ omniumque sanctorum incurrat, et veniant super illum
l.11 omnes maledictiones veteris ac novi testamenti, et cum Juda traditore ȩternis deputetur incendiis perpetuo concremandus, et ad diem mortis non accipiat comunionem, neque in
l.12 cimiterio christianorum sepeliatur, nisi ab ipsa appellacione desistat, et ad satisfactionem inde veniat, ante supradictum altare, et canonicos ejusdem sedis. Facta est autem carta ista
l.13 II NONAS FEBRUARII, luna XIIII, regnante domino nostro Jhesu Christo, anno ab incarnatione ejus millesimo LXXXXII. Hec donacio fuit facta in presencia multorum virorum, clericorum scilicet et
l.14 laicorum, hoc est in presencia : Petri, prepositi, Poncii Stefani, Poncii Baronis, Gaucelmi Stefani, Gaucelmi Rostagni, Isnardi, archidiaconi, Bernardi Guigonis et uxoris suȩ
l.15 Ameliȩ, et filiȩ suȩ Ponciȩ.
l.16 Petrus, levita, scripsit.
Bibliographie
GERMER-DURAND (Eugène), Cartulaire du chapitre de l'église cathédrale Notre-Dame de Nîmes, Nîmes, 1874, p. 260-262, n° 161.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4974 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4974»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4974/. Date de mise à jour : 29/03/12.