Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 348 n° 1

<< < / > >>

Numéro4950

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1090(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche340   mm

Largeur en bas730   mm

AuteurRaimond, fils de Guillaume  de  CHATEAURENARD

BénéficiaireCorrens, prieuré de Montmajour

Regeste

Raimond, fils de Guillaume, donne à Sainte-Marie de Correns et Saint-Pierre de Montmajour tout ce qu'il a au castrum de Paracollum.

Fac-similé

Texte

l.1 Rex caeli et terrȩ disponens cuncta benigne prisce fecit in homine quod regnaret sine fine si careret mortali crimine, set quia non hobedivit inobediendo malum gustavit, gustando mortem invenit
l.2 inveniendo non eam amisit sed et suis posteris in futuro reservavit. Ex quibus Raimundus Guilelmi de Castro Rainardi filius, gravida infirmitate detentus, pervenit ad illos ocasus quos solet properare, omne
l.3 motalium genus. Set Deo congratulor quia antequam exiset de seculo, priore AMALRICO cȩleriter ad se vocato, confessus est ei a Deo, quiquit vel prave jesserat in hoc mundo. Qui, prout melius scivit et potuit
l.4 animam salvandi, consilium ei dedit atque qualiter evaderet pȩnas inferni, intraretque aulam paradisi sapienter eum edocuit. Post hec prior tacuit et Raimundus flens ita fari incepit : O Domine mi unum in corde meo
l.5 excogito atque verum esse non ambigo, quod pro nulla alia re sic delicta mea delere potero, ut pro meo honore si [. cum] Deo et sanctis ejus dedero. Quapropter ego Raimundus pro salute meae anime omniumque meorum amicorum requie
l.6 Sancte Dei genitricis Mariȩ de Conrensis et Sancto Petro de Monte Majore, do quiquit haereditatis mihi evenit ex parentum, avorum, proavorumque meorum consanguinitate, in castro cui nomen Paracollum do predictis locis
l.7 summitates montium, planicies vallium necnon et ardua collium, rectum et curvum, viride et sicum, cultum et incultum, sicut jacet terminiis terrarum, ad illud castrum pertinencium, aer sursum et terra deor-
l.8-sum usque in abyssum sint predictis sanctis eorumque ministris firmissimum donum. Ita vero terminatur illius castri territorium ab oriente per acervum et per malum bosquetum et vergit usque ad Podium ȩquȩ mortuȩ et tendit
l.9 per crepidinem costȩ Arnaldi et usque ad serrum Mautote et pergit per serrum que est inter Brugnola et Paracollum et vadit ad Brascam usque ad Camba curva et Roca rotunda et descendit in capite vallis Trescus
l.10 et tendit usque ad villam que vocatur Aquensis, super ulmum ad collam usque in Crezum et de Crezum sicut descendit via per costam in vallem longam usque ad passum aque et vadit per mediam vallem longe
l.11 usque ad timulam petre que vocatur Aquensis et ascendit per viam super Gurgum laudatum per collam qui descendit per viam usque ad Pontem fractum et pergit per viam subtus gadium usque in Campo Felgoso
l.12 et ascendit super villam Donons ab oriente et revertit in acervum et malum bosquȩtum.
l.13 Sane si quis aut ego aut alius homo temerario ausu istam donacionem inrumpere voluerit, non valeat facere quod repetit, sed uti omnipotentis Dei maneat super eum, degluciat eum abyssus et vorago ignis
l.14 gehennȩ fiat porcio ejus cum his qui dixerunt Domino : Recede an nobis, scienciam viarum tuarum nolumus. [...]reat in [extremo] examine maledicimus eum stantem et sedentem, dormientem et vigilantem, manducantem et bibentem, [...]
l.15 maledicimus intus et foris, site cȩlum, ȩreum et terra ferrea. Pereant dies ejus et filii ejus [...] non recordetur nomine ejus amplius set veniat mors super eum et descendat in infernum vivens.
l.16 Signum Belluldis qui hanc donationem fecit pro filiis et m[arito] testibus firmare rogavit et manu propria firmavit. S. Bertrannus Forojuliensi episcopi firmavit. S. Heldebertus Dodon. firmavit. S. Fulcho frater firmavit. S. Petrus Rainoar firmavit. S. Bertrannus Calzavetula firmavit. S. Emens Antravenas firmavit. S. Lantelmus Gargaginis firmavit.
l.17 S. Elisiarius Gravisonnis firmavit. S. Rainal filius ejus firmavit. S. Poncius Umbertus firmavit. S. Dodonus Rocabruna firmavit. S. Guilelmus filius firmavit. S. Heldebertus Bersa firmavit. S. Dodonus Argentilio firmavit. S. Rostagnus Malsangs. S. Ugo Borgundus firmavit. S. Guilelmus Rainoarus firmavit. S. Petrus Giraldus firmavit. S. Guilelmus Bertrannus firmavit
l.18 S. Petrus Teodoritus firmavit. S. Josfredus filius firmavit. S. Silvester Rocabruna firmavit. S. Arbertus firmavit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4950 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4950»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4950/. Date de mise à jour : 29/03/12.