Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 2 H 348 n° 3

<< < / > >>

Numéro4949

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1010(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseFréjus

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche210   mm

Largeur en bas480   mm

AuteurMathilde  de  CHATEAURENARD

BénéficiaireCorrens, prieuré de Montmajour

Regeste

Mathilde, donne à Correns, les églises de Sainte-Marie et Saint-Jean au castrum de Paracollis.

Fac-similé

Texte

l.1 Sanctorum institutionibus statutum est antiquitus ut commutans honores vel agens cambiationes confirmet scriptis testibusque subnixis ut temporibus futuris sit concessa stabilis talibus testimoniis
l.2 ne possint violari nec in ȩternum deleri. Licet vero omnia transeant et ad ocasum veniant, Verbi autem Domini in ȩternum maneat dicentis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis
l.3 paratum est ab origine mundi. Est nempe necessarium ac scilicet dulcissimum ut proposse ad eum ocurrant dum in hoc seculo vacamus bona faciendo aelemosinas dando sacra videlicet loca [...]
l.4 atque cuncta complendo proposse precepta a Domino: Dum tempus ergo abemus operemur bonum ad omnes, secundum Apostolum, maxime autem ad domesticos fidei et iterum: Ecce nunc tempus accecptabile, ecce nunc dies salutis.
l.5 Propterea Matildis ego quidem peccatrix, considerans acta criminum exaucta meorum quidem innumera atque pro patris anima, necnon et matris inclitȩ ac pro parentum agminȩ aelȩgi locum
l.6 utique sanctitatis mirificȩ Corrensem licet nominȩ, huncque augens patrimonio ex meo nempe proprio, filiorum consilio in quo parentes excubant seque jacere extimant, Dodoni sci-
l.7-licet, Wilelmi, Poncii atque Arbererti necnon Aimari. Estque istud patrimonium in Paracollis castrum, aeclesias scilicet beatȩ Mariȩ Sanctique Johannis et quȩ vident ibi
l.8 mei esse juris, in presentia domni Raiamberti abbatis monasterii Montis Majoris ac Umberti rectoris scilicet predicti loci cȩterorumque monachorum et quicquit inibi videtur abere in villa Taberna[rum .....] corroborans dono simili modo.
l.9 Sane si quis hanc donationem inrumpere voluerit non valeat ut peciit set in primis iram Dei omnipotentis incurrat
l.10 et cum Datan et Abiron particebs fiat et sit maledictus et cum Juda damnatus nisi prius ad emendationem venerit. Ego Matildis autrix hujus donationis firmavi, filii eorum supradicti firmaverunt.
l.11 Guigo de Rocabruna firmavit. Lanbertus et Amelius de Jocar firmaverunt. Bonefatius de Nemar firmavit. Rainaldus de Bersa firmavit. Poncius Heldebrannus firmavit. Garanto de Argentilio firmavit. Aicardus c. d. m. firmavit.
l.12 Aldebrannus de C. R. firmavit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4949 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4949»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4949/. Date de mise à jour : 29/03/12.