Châlons-en-Champagne, AD Marne, G 655 n° 3
Numéro4906
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date29/05/1107(fiabilité :édition)
LieuAuxerre(lat :Autisiodori)
DiocèseChâlons
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche265 mm
Hauteur à droite257 mm
Largeur en haut190 mm
Largeur en bas192 mm
AuteurPape Pascal II
BénéficiaireChapitre cathédral de CHALONS-EN-CHAMPAGNE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 canonicis salutem et apostolicam benedictionem. Bonis secularium studiis non tantum favere, sed ad hoc eorum
l.3 animos etiam incitare debemus, qui pro nostro officio eorum saluti prospicimus. Illud igitur donum, quod filius noster
l.4 Hugo, illustris Trecensium comes, cum pro injuriarum redemptione, tum pro fratris sui Philippi, quondam Catalau-
l.5-nensis episcopi, anima vestrȩ Catalaunensi ecclesie contulit et de suo jure in vestrum per oblationem dedidit, nos opitu-
l.6-lante Domino confirmamus. Ipsam enim terram de sancto Amando, et ejus villȩ homines, et quicquid in eadem
l.7 villa comes habuerat, nos ecclesiȩ vestrȩ quietum semper et integrum permanere sancimus. Illam etiam consue-
l.8-tudinem, quam vobis dimisit, a nemine violari permittimus, ut si quis de famulis illis, ad alia loca
l.9 transierit, ubicumque inventi fuerint, ecclesia semper illos consequatur atque recipiat. Conces-
l.10-sionem quoque ejus ratam vobis servari decernimus, ut si quis militum de pheudo illius in eadem villa
l.11 vobis aliquid de possessione sua conferre voluerit, libere a vobis accipiatur et acceptum liberius teneatur.
l.12 Presentis ergo decreti pagina interdicimus, ne aut supradicto comiti, aut ulli omnino personȩ licitum sit,
l.13 prefatam oblationem Catalaunensi ecclesie subtrahere aut quibuslibet ingeniis alienare. Si quis vero aliter
l.14 presumpserit, sacrilegii animadversione multetur. Data Autisiodori, IIII kalendas JUNII,
l.15 indictione XV, incarnationis dominicȩ anno MCVII. Per manum Johannis diaconi.
l.16 [sceau].
Notes
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6148.
PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 93-94, n° 102.
PELICIER (Paul), « Cartulaire de Saint-Etienne de Châlons », in Mémoires de la Société d’agriculture, commerce, sciences et arts du département de la Marne, année 1895 (1896), p. 141-196, p. 194-195.
MEINERT (H.), Papsturkunden in Frankreich, Neue Folge, 1: Champagne und Lothringen, Berlin, 1932, p. 22.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4906 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4906»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4906/. Date de mise à jour : 21/08/14.