Châlons-en-Champagne, AD Marne, 12 H 2 n° 1
Numéro49
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/08/1086(fiabilité :édition)
LieuReims(lat :Remis)
DiocèseReims
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche565 mm
Largeur en bas410 mm
AuteurRenaud, archevêque de REIMS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-BASLE de VERZY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ego RAINALDUS, licet indignus Dei gratia Remorum archiepiscopus, ad cognitionem tam modo viventium quam posterorum perducere curavi, domnum Burchardum,
l.3 Sancti Basoli abbatem, presentiam nostram expetiisse et ut privilegia quȩ de rebus sancti Basoli reges Francorum et antecessores nostri Remorum archiepiscopi firmaverant,
l.4 nostra quoque auctoritate roboraremus, humiliter implorasse. Qua ejus petitione non improbata, immo quod digna quodque ejus aecclesiȩ profutura esset
l.5 judicata, universa aecclesiae illius testamenta in occulis nostris congessimus singulaque ex ipsis legendo et perlegendo examinantes, quod
l.6 flagitarat, non improbum, non injustum esse repperimus, obsecrationi ejus satisfacere non abnuimusignum Igitur privilegia quae in
l.7 prȩscripta aecclesia a domno Lothario Francorum rege, et quȩ a predecessoribus nostris Ebalo videlicet, Odalrico et Manasse archiepiscopis
l.8 firmata conservantur, nos etiam auctoritatis nostrae precepto, sigillo quoque et litteris testamentalibus inconvulsa rataque haberi,
l.9 in posterum decernimusignum Preterea cum desideraremus eandem aecclesiam antecessorum nostrorum donis et munificentia amplificatam, ut et
l.10 nostrae liberalitatis provectibus locupletata divinis cultibus studiosius invigilaret, altare ei de Attiniaco, et de Maireio, necnon et
l.11 altare de Marmereio, et de Pruniaco, et de Septem Salicibus, et de Fontanis et de Germanio, absque persona in perpetuum tenenda
l.12 contradidimus, ea videlicet ratione et pacto ut memores animarum predecessorum successorumque nostrorum, anniversarium
l.13 nostrum fratres loci illius in orationibus et elemosinis quotannis facerent.
l.14 Signum domni Raginaldi, Remorum archiepiscopi. Signum domni Henrici, abbatis Sancti Remigii.
l.15 Signum domni Arnulfi, archidiaconi. Signum domni Manassȩ, archidiaconi. Signum domni Leuvini, decani. Signum
l.16 domni Manasse, prepositi. Signum domni Richeri, cantoris, signum Hugonis, signum Mainardi, signum Odonis, signum Leudonis, signum Dudonis, presbiterorum.
l.17 Signum Herimanni camerarii. Signum Frederi, signum Guidonis, signum Alberti, signum Johannis, signum Durandi, diaconorum. Signum Fulconis, Godefridi,
l.18 signum Isenbardi, signum Widonis, signum Constantii, signum Odalrici, signum Warini, signum Rainaldi, subdiaconorum.
l.19 Actum Remis, anno incarnati Verbi millesimo LXXXmoVIto, indictione VIIIva, regnante glorioso Francorum rege
l.20 Philippo anno XXoVIo, archiepiscopatus autem domni Rainaldi anno IIIo.
l.21 Godefridus cancellarius scripsit et subscripsit [croix].
l.22 [sceau].
Bibliographie
DEMOUY (Patrick), Actes des archevêques de Reims d'Arnoul à Renaud II, 997-1139, 3 vol., th. dact, Nancy, 1982, t. 2/1, p. 212-214, n° 58.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°49 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°49»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte49/. Date de mise à jour : 29/03/12.