Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 78 n° 139

<< < / > >>

Numéro4894

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date1079(fiabilité :édition)

LieuSaint-Benoît-sur-Loire(lat :publice apud Sanctum Benedictum de Floriaco)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

AuteurPhilippe Ier, roi  de  FRANCE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Philippe Ier, roi de France, donne à l'abbaye de Cluny, le monastère de Saint-Martin-des-Champs de Paris.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Noverint cuncti fideles sanctae Dei aecclesiae, quod ego, gratia Dei rex Francorum,
l.2 Phylippus nomine, dono et concedo domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, in manu domni Hugonis abbatis et omnium abbatum qui in eodem
l.3 loco futuri sunt post eum in aeternum, locum qui dicitur Sancti Martini ad Campos, quem pater meus Hainricus fundavit, ut habeant et possideant in perpetuum cum omnibus apendiciis et eundem
l.4 locum pertinentibus, [id est terris, vineis], sicut Engelardus abbas possedit in vita patris mei et in tempore meo, salva subtectione debita sanctȩ matris aecclesiȩ
l.5 Parisiacensis. Facio autem hanc donationem pro remissione peccatorum meorum et genitoris genitricisque meȩ et omnium regum Francorum antecessorum
l.6 meorum, ut cum omni libertate et quiete absque ulla calumpnia alicusjus viventis personȩ vel postestate prefatus locus Cluniacus possideat, ut Deus omnipotens, interve-
l.7-nientibus beatis apostolis suis Petro et Paulo, regnum et vitam nostram cum pace et tranquillitate disponat in presenti seculo, et in futuro sempiterna gaudia
l.8 concedat. Ut autem hec donatio firma et stabilis atque inconvulsa permaneat, hoc preceptum manu propria firmo et corroboro ac sigillo proprio
l.9 sigillare precipio testibusque firmandam trado. Signum Phylippi regis Francorum. Si quis autem hoc donum vel preceptum calumpniari temptaverit,
l.10 iram omnipotentis Dei et omnium sanctorum ejus incurrat, et insuper regia potestate constrictus, vindicare nequeat quod reppetit, usque dum a calumpnia recedat.
l.11 Signum Aganonis Eduensis episcopi. Signum comitis Rainaldi de Nivernis. Signum Rotberti de Alliaco. Signum Gautheni de Clamiciaco.
l.12 Ebonis de Montecelso. Hujus rei testes sunt et confirmatores canonici ipsius loci : Gausfredus prior, Eustachius, Gislebertus,
l.13 Dainbertus, Gauterius II, Mainardus, Guoisbertus, Malfredus, Bernardus, Ugo, Rotbertus, Araudus. Hactum publice apud
l.14 Sanctum Benedictum de Floriaco, anno incarnati Verbi millesimo LXXVIIII, anno regni nostri XVIIII. Ego Gislebertus, ad vicem Rotge-
l.15-rii cancellarii, relegendo subscripsi. [chrisme] [monogramme].

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 4, p. 663-664, n° 3539.

LASTEYRIE (Robert de), Cartulaire général de Paris, 1 vol., Paris, 1887, t. 1, p. 130, n° 102.

PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 245-248, n° 95.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4894 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4894»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4894/. Date de mise à jour : 29/03/12.