Paris, BNF, coll. de Champagne t. 150 n° 1

<< < / > >>

Numéro4890

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date05/973(fiabilité :édition)

LieuMont-Notre-Dame(lat :apud Montem Sanctae Mari? in pago Tardanensi)

DiocèseReims

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche445   mm

Largeur en bas425   mm

AuteurAdalbéron, archevêque  de  REIMS

BénéficiaireAbbaye  de  MOUZON

Regeste

Adalbéron, archevêque de Reims, après avoir remplacé les chanoines par des moines dans l'église de Mouzon, dote la nouvelle communauté de quatre domaines et divers biens sur la Moselle.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] ADALBERO, DIVINA PROPICIANTE CLEMENTIA SANCTAE REMENSIS AECCLESIAE ARCHIEPISCOPUS. NOTUM FIAT UNIVERSIS TUM PRAESENTIBUS, TUM
l.2 etiam futuris fidelibus, quondam nobis episcopio gratia Dei ac benignitate regia contradito, sanctorum quoque loca quaedam honore integro repperisse plurimum valentia, quaedam vero pristinae dignita-
l.3-tis statu deficiente prorsus neglecta. Inter quae etiam ille Mosomi coenobialis locus antiquitatis studio certatim constructus, ab exordio scilicet sanctimonialium vitae aptatus, postmodum vero
l.4 canonicali ordine a Heriveo, predecessore nostro, melius informatus atque in honore sanctae Dei genitricis Marie digne consecratus, sed nefandis usibus utrobique neglegenter incultus, rebus quidem
l.5 partim subtractis, partim vero intercurrentibus malis, sinistrae cessit fortune. Quo igitur comperto, manus nostra, adhibito fidelium nostrorum diligenti consilio liquido perpendens eundem locum pro
l.6 mundi infelicitate in canonicali ordine utiliter stare non posse, aeternorum spe, prout oportunum extitit, ibidem monasticae religionis vitam, ordinato abbate Letoldo, constituit, ut
l.7 ejusdem loci religiosi cultores, tam rebus delegatis quam etiam delegandis utentes, continua vota Deo solventes sint et pro nobis et pro posteris nosteris caeterisque ordinibus jugiter
l.8 orantes. Quocirca paternitatem loco nostri subrogandorum in illa caritate Dei enixius imploramus, quo sub divini amoris respectu hujus rei gestae conducibili negotio consentaneae
l.9 pietatis faveant zelo itemque liberalis auxilii indeficienti base dignentur temporum curriculis consolari atque fulcire, ut ex eo gratiam Dei feliciter adipiscentes hujus prestantioris emolumen-
l.10-ti mereantur fore consortes. Ego autem videns exiguitatem paupertatemque loci, motus misericordia ne victus penuriam ultro modum paterentur fratres ibidem Deo et sanctis ejus beatisque in ipso loco qui-
l.11-escentibus Victori atque Arnulpho martyribus servientes, pro remedio anime mee et omnium successorum meorum, dedi ad illum locum IIIIor villas cum comitatu et banno et districtio-
l.12-ne et integritate, hoc est Seciam cum appendiciis suis, Odunt cum Poirumno et omnibus appenditiis suis, et terciam partem silve quȩ dicitur Doeloz, et piscationem aquȩ Odunt, et decursum ejus
l.13 usque in Mosam, et Breveleiacum cum appenditiis suis, Romeliacum minorem et Alleicurt et piscationem Mosȩ et laci qui vocatur Sorges cum suis pertinentiis, super Mosellam, in villa quae
l.14 dicitur Roserolis X mansos, et in Castello II mansos cum comitatu, banno et districtione. Qua traditione sollempniter facta, ne aliquis homo hoc infringere presumeret aliquando etiam
l.15 ad futurorum memoriam et acclesiae libertatem conservandam, auctoritatis nostrae scriptum imposui et signari feci, ammonens ex parte Dei successores nostros ut, sicut sua statuta ȩcclesia-
l.16-stice facta volunt inviolata manere, sic hujus nostrȩ donationem et statutum elemosinȩ nullo ingenio paciantur rescindi vel violari aliqua ratione, omnibus vero quos nostrae auctori-
l.17-tati vinculum Christi subjugare debet, comitibus, judicibus, prepositis, diversis etiam potestatibus sub anathemate Christi et totius acclesiae interdictum facientes ammonemus,
l.18 ut nullo ingenio, nulla ratione, nulla cupiditate subripiente, hoc decretum presumant infringere vel removere. Quod si facere presumpserint, cum Juda traditore Domini
l.19 subjaceant aeternae maledictioni, fiat, fiat. Anno igitur incarnationis Jhesu Christi domini nostri DCCCCmoLXXmoIIIo, provinciali synodo mense maio generaliter
l.20 congregata apud Montem Sanctae Mariȩ in pago Tardanensi, hoc decretum sollempniter recitatum est coram venerandis episcopis, abbatibus caeterisque nonnullis fidelibus
l.21 huic nostrae institutioni pio assensu faventibus, immo etiam collaudantibus atque confirmantibus. Quorum videlicet primus ego Adalbero, jam praescriptus archipraesul eidem
l.22 concilio, Deo auctore, pontificali auctoritate praesidens, manu nostra subscribens idem roboravi, sed et ceteri haud secus censuerunt manibus impositis solida-
l.23-ri hoc ipsum pontificale statutum apostolicȩ auctoritatis, privilegio petitionis nostrae obtentu undecumque subnixum, ac per hoc summo honori omnibus reverenter habendum. [colonne1] [croix] Ego ADALBERO sanctae Remensis aecclesiae archipresul subscripsi et corroboravi. [croix] Ego Vuido Suessionensis aecclesiae episcopus subscripsi et firmavi sicut interfui. [croix] Ego Hildierus Belvacensis episcopus subscripsi et firmavi et interfui. [croix] Ego Teboldus Ambianensis episcopus subscripsi et firmavi ut interfui. [croix] Ego Hadulfus Novionensis episcopus subscripsi et firmavi ut interfui. [croix] Ego Thiedo Camaracensis episcopus subscripsi. [croix] Ego David. [croix] Ego Adalbero Laudunensis episcopus. [croix] Ego Constantius Silvanectensis episcopus. [croix] Ego Gibuinus Catalaunensis ȩcclesiae episcopus. [colonne2] Signum Alberti Remensis archidiaconi. Signum Leudonis Archidiaconi. Signum Hugonis Suessionensis archidiaconi. Signum Gerramni archidiaconi. Signum Rodulfi abbatis Sancti Remigii. Signum Odelei abbatis Sancti Medardi.
l.24 [sceau].

Bibliographie

LOT (F.), Une charte fausse d'Adalbéron, in BEC, 52 (1891), p. 31-45.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4890 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4890»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4890/. Date de mise à jour : 29/03/12.