Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 n° 2v°

<< < / > >>

Numéro4847

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date1100(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche213   mm

Hauteur à droite212   mm

Largeur en haut511   mm

Largeur en bas500   mm

AuteurPierre II, seigneur  de  CHEMILLE

BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier

Regeste

Pierre II, seigneur de Chemillé, abandonne ses prétentions sur l'augmentation du bourg des moines, c'est-à-dire le bourg neuf des Roches, sa voirie et ses coutumes.

Texte


l.20 Preterea volumus ut sit notum omnibus quod Petrus filius Sigebranni supradictus, dominus Camiliaci castri, calumniabatur monachis Majoris Monasterii, aucmentum burgi Sancti Petri, id est novum burgum Roccarum et vicariam et omnes consuetu-
l.21-dines, sed post istam concordiam supradictam, fecerunt monachi Majoris Monasterii cum supradicto Petro apud Camiliaci et hanc. Die dominica III post octabas Pentecosten, mane propter calorem minuit sanguinem Petrus supradictus. Post
l.22 minutionem autem jacens in lecto suo in cammera sua vocare fecit Bernardum priorem Majoris Monasterii, et Rodulfum priorem Camiliaci, et Petrum monacum fratrem Gaufredi Crassi, et barones suos quos subter notabimus in testimonio,
l.23 et ibi guerpivit omnem calumniam quam faciebat in burgo supradicto, et vicariam et omnes consuetudines, et concessit ex integro beato Martino et monachis suis burgum cum vicaria et omnibus consuetudinibus. Similiter in eadem
l.24 presentia uxor ejus Milesendis, Galvanus filius eorum, Petrus et Andreas filii eorum sponte guerpiverunt calumniam quam guerpiverat pater eorum, et concesserunt sponte, sicut supra diximus concessisse dominum Petrum, burgum et vicariam
l.25 et omnes consuetudines, et si aliquando monachi aumentare vellent burgum suum ex quacumque parte, similiter concesserunt supradictus Petrus et uxor ejus et filii sui monachis vicariam et omnes consuetudines. Preterea volumus ut
l.26 sciatur quod concordiam quam cum monachis fecit Petrus apud Calunnam nondum auctorizaverat uxor et filii ejus, sed in eodem die, et in eodem loco, auctorizavit et laudavit eam uxor ejus Milesendis, et filii eorum sponte nulloque cogente, Galva-
l.27-nus nomine, et alii filii omnes qui jam nati erant Petrus et Andreas, tali intersignio quod unusquisque illorum duorum habuit inde XII denarios. Quod sicut narravimus viderunt et audierunt testes isti, Petrus filius Aurici, Rainaldus senescalcus, Haimericus filius
l.28 Guarini, Haimericus de Perulco, Gaufredus filius Araudi, Bardo senescalcus, Amalbertus cammerarius, Bastardus butellarius, isti de suis. Isti autem fuerunt ex monacorum parte, Rainaldus Sequartus, Odo prepositus
l.29 de Sancto Petro, Guarnerius de Sancto Petro, Guilelmus filius Martini, Guilelmus Trotinus, Erfridus Blous, Bernardus de Clizonio, Andreas frater Rainaldi Sequarti, Rodulfus filius Suffisiȩ, Obrannus filius Oiardȩ,
l.30 Gerardus Leonius.

Notes

Au bas de l'acte, rubrique contemporaine de la rédaction : "ANDEG. De aeclesiis Camilliaci". 1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4847 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4847»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4847/. Date de mise à jour : 29/03/12.