Angers, AD Maine-et-Loire, G 1541 fol. 5

<< < / > >>

Numéro4846

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date06/07/1063(fiabilité :texte)

LieuDoué(lat :in Sancti Dionisii ecclesia)

DiocèseAngers

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche696   mm

Hauteur à droite688   mm

Largeur en haut510   mm

Largeur en bas515   mm

AuteurSeigneur Gontier

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-DENIS  de  DOUE

Texte

l.1 Est etiam conventio ut post decessum Bari canon[i]ci Gunterius auterum in locum ejus restituat
l.2 una vice et non amplius.
l.3 Omnibus esse notum volumus quod Gunterius videntibus et annuentibus et ibidem stantibus ante altare filiis suis Gosleno scilicet et Giraldo
l.4 duas festivitates, quas sibi retinuerat, Deo et sancto Dionisio et canonicis perpetualiter donavit octo videlicet Natalis Domini dies
l.5 et festum sancti Petri intrante augusto. Donationem ob istam canonici decem libras denariorum de possesione Sancti Dionisii Gunterio prebu-
l.6-erunt, ad Gosleni filii sui redepmtionem qui captus a Toarcensibus et in vinculis constrictus forciter erat. Si quis autem donationem
l.7 hanc aliquando calumniari voluerit procul dubio iram Dei sanctique Dionisii incurret et post carnis obitum penam subbibit perpetuam.
l.8 Hoc donum factum est in Sancti Dionisii ecclesia ante altare in festo Esaie prophete et in octabis apostolorum Petri et Palli pridie nonas julii,
l.9 luna nona decima, Aldebrano Rome apostolico, Filipo Gaulliȩ rege, Fulcone Andecavis consulȩ, Eusebio episcopo, Huone Doadi domino.
l.10 Hujus doni testes sunt Girbertus canonicus, Gislebertus, Emenon, Girardus, Odo, heres rei, Aimericus, Lanbertus, Gosbertus canonicus Sancti
l.11 Mauricii, Bernardus presbiter, Glaus clericus, RAINALDUS REX. De militari ordine Radulfus filius Armentrudis, Aimericus
l.12 Belinus, Robertus de Sancto Mauro, Gosbertus Tiramuscam, Christianus miles, Edo filius Mainerii, Hubertus de Banleuca,
l.13 Gosfredus prepositus, Ascelinus de Serrulio, Gosbertus Babinnus. De opidanis, Odo Bonus Villanus, Durandus huolinus, Hubertus faber, Benedictus.
l.14 [croix]
l.15 Hȩc vero canonicalis congregatio incepta est instrui anno MLXIII post passionem domini Salvatoris nostri, Philippo rege in Gallia regnante
l.16 et Gaufrido comite qui Guidonem Pictavorum comitem jam in prelio devicerat Andecavem procurante et Augero Doadi castri dominationem optinente.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4846 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4846»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4846/. Date de mise à jour : 29/03/12.