Tours, AD Indre-et-Loire, H 1060
Numéro4839
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date28/05/817(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireAbbaye de CORMERY
Regeste
Texte
l.2 omnibus sanctae Dei aeclesiae fidelibus precipuaeque beati Pauli apostoli Cormaricensis qui presenti tempore inibi Deo serviunt vel etiam futuri sunt temporibus
l.3 posteris abbatibus, presbiteris, diaconibus et omnibus aeclesiasticȩ dignitatis gradibus senioribus sive junioribus aeternam in Christi caritate salutem et prospe-
l.4-ritatem. Notum sit fraternitati vestrae quia venerabilis Audacher ejusdem monasterii abba detulit obtutibus nostris quandam auctoritatem
l.5 domni Karoli piae recordationis serenissimi augusti, in qua continebatur insertum qualiter idem venerabilis constituit monachos in cella
l.6 Sancti Salvatoris quae rustico nomine villa Luppȩ dicitur qui secundum sancti Benedicti statuta in ea viverent. Quem locum aecclesiamque aut longe
l.7 positam in honore sancti Sulpicii dicatam cum rebus omnibus ad se pertinentibus nobilissimi viri Mainardus scilicet et Mainerius fratres pro animȩ suae
l.8 ad construendum prefato abbati tradiderunt. Ergo deprȩcatus est celsitudinem culminis nostri ut quod predicti viri vel ipse ab amorem aeternae
l.9 patriae et stabilitatem acque confirmationem predicti loci obtulerunt nos morem paternum sequentes nostra imperiali auctoritate corrobora-
l.10-remus. Quam piam deprecationem ad effectum perducere cupientes, ratum duximus hanc auctoritatem circa ipsum sanctum et venerabili locum ob a-
l.11-nimȩ nostrae emolumentum et aeternae retributionis fructum fieri eamque litteris vel sigillo confirmare. Sed dum haec nostri sollertia ageret
l.12 et alia bona ibidem per plurima fieri optaret admonitione prefati abbatis et monachorum Sancti Pauli sive nostrorum fidelium invenimus
l.13 in hunc locum paupertatis inesse penuriam ob parvitatem rerum gravissimam. Ergo commodum duximus eis succurrere et opem vitȩ illorum ex rebus
l.14 jamdicti Sancti Pauli quae olim ex potestate Sancti Martini concesse sunt prȩscripti loci ad sublevandum monachorum inopiam cum ejusdem loci
l.15 sint potestatis istis conferre. Non enim fas est cuiquam imperialis benignitatis spernere donationem vel confirmationem, maxime in tam pio
l.16 et salubri prȩcepto. Concedimus ergo cum deprecatione prȩscripti abbatis unacum consensu prefate congregationis concessumque in perpetuo fore
l.17 volumus predicte summi Salvatoris celle ob sublevandam monachorum inibi Deo famulantium paupertatis molestiam, aliquid ex rebus Sancti Pauli
l.18 in pago Turonico id est unam villam quae dicitur Spaniacus et alteram quae vocatur Baniolus cum earum apendiciis omnibus et in Sublena villa
l.19 quartas septem de terra arabilem cum aripennis quatuor de pratis ultra Agnera subtus Camborto villa, ita ut ab hodierna die Deo inibi
l.20 militantibus solatia conservant vitȩ. Quo facto, ratum necessariumque duximus quamquam regali potestate fulgentes pastorali auctorita-
l.21-te more videlicet precessorum abbatum id ipsum quatinus perpetuis permanere valeat temporibus seriȩ alligari scripture quod et fecimus
l.22 libentissime. Per quam decernimus atque devote stabilimus ut tam predictȩ a nobis oblate res quam relique antecessorum vel quod abhinc fue-
l.23-rint delegate et tradite omnes, eidem aecclesiae perpetualiter et absque alicujus repetitionem valeant deservire, vel uti ibi degen-
l.24-tes et Deo devote possint famulari et pro nobis atque omni aecclesia liberis mentibus indesinenter preces fundere. Si autem hoc nostrum,
l.25 quod absit, quisquam abbatum spreverit preceptum temporibus posteris, sciat se rationem reddere prȩsumptionis suae Domino nostro
l.26 Jhesu Christo in die magno adventus sui. Rogamus ergo et pro dignitate culminis nostri summopere imperamus ut hoc nostrum factum
l.27 in commune statutum atque utriusque consensu et voluntate diffinitum, sinant absque alicujus perturbatione stabile et inconvul-
l.28-sum semper permanere, veluti sua conservari voluerint acta et aeternae vitȩ percipere Christo Deo uniti praemia.
l.29 Ut autem a nobis factum firmiter hoc esse credatur et devotius per futura tempora conservetur, manu propria more
l.30 pastorali confirmamus et monachis Sancti Pauli ejusdem congregationis fratribus sacerdotumque canonicorum fideliumque laicorum ma-
l.31-nibus roborandum commisimus.
l.32 SIGNUM [croix] LUDOVICI SERENISSIMI IMPERATORIS. EGO AUDACHER ABBA HANC CONCESSIONEM FIERI DEPRECATUS SUM
l.33 et libenti animo firmavi. Yvo monachus ac decanus [subscripsit]. Gotrannus monachus [subscripsit]. Atto monachus [subscripsit]. Salapius monachus [subscripsit]. Osbertus monachus [subscripsit]. Framsinnus monachus [subscripsit]. Milo monachus [subscripsit].
l.34 Maifredus monachus [subscripsit]. Sigemundus monachus [subscripsit]. Bernardus monachus [subscripsit]. Anno monachus [subscripsit]. Gulflavius monachus [subscripsit]. Ermannus monachus [subscripsit]. Unbertus monachus [subscripsit]. Matfredus monachus [subscripsit]. Aisinnus monachus [subscripsit].
l.35 Ratbaltdus monachus [subscripsit]. Bernardus monachus [subscripsit].
l.36 GUICHARDUS [notes_tironiennes] [subscripsit]. Adalmannus diaconus [subscripsit].
l.37 GUILARDUS presbiter [subscripsit]. Suniarus presbiter [subscripsit]. ABRAHAM PRESBITER [subscripsit]. Rothardus diaconus [subscripsit]. NYVO clericus [subscripsit]. UNGERIUS [notes_tironiennes] [subscripsit].
l.38 Signum ALCHARII LAICI. Signum Syzleni vicarii. Signum Gunberti laici. Signum FLODALDI LAICI. Signum Straderii laici.
l.39 Signum Madalberti levitae. Signum Blitgarii levitae.
l.40 DATA MENSE MAIO, V KALENDAS JUNIAS, ANNO IIII regnante domno HLUDOVICO serenissimo imperatore.
l.41 Jubente AUDRICO DANYEL LEOUTA SCRYPSYT et [subscripsit].
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4839 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4839»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4839/. Date de mise à jour : 29/03/12.