Tours, AD Indre-et-Loire, H 1036

<< < / > >>

Numéro4831

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date09/1062(fiabilité :texte)

LieuBlois(lat :apud castrum Blesense)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche435   mm

Largeur en bas235   mm

AuteurGuicher  de  CHATEAURENAULT

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Fac-similé

Texte

l.1 Nosse debebitis si qui eritis posteri nostri Majoris scilicet hujus habitatores
l.2 Monasterii Sancti Martini Guicherium filium Guicherii de castro quondam
l.3 Raginaldi, per guerram quȩ fuit inter comites Tetbaldum atque Gausfredum, ab ejusdem castri
l.4 possessione nunc adhuc extorrem Blesique manentem hoc requisisse, ut villani nostri de guasti-
l.5-na quantum annonȩ cogebantur ducere et sibimet conservandam in castro praedicto reponere
l.6 tantumdem Blesim ducerent atque reponerent vel quocunque Guicherium ipsum contingeret habitare.
l.7 Sed et alia quȩdam reclamabat adversum nos idem Guicherius in guastinella, pro quibus causis cum
l.8 depredationes nobis aliquotiens intulisset et damna, diuturnȩ concertationis hic tandem extitit
l.9 finis, decem a nobis denariorum libras accepit, et omnem illam requisitionem ducendȩ aut reponendae
l.10 ubi ipse habitaret annonȩ perpetuo guerpivit nostrosque supradictos villanos nunquam se disturbaturus
l.11 esse spopondit, nisi cum annonam suam ad reponendum ut supradictum est in castro memorato ducerent
l.12 indeque redirent quousque in suis domibus essent. Cȩterum si vel mercati die vel alio quocunque seu propter annonam
l.13 ilico vendendam, seu propter aliud quid sibi necessarium ad illud pergerent castrum, nullam disturbationem
l.14 neque a suis hominibus neque neque ab ipso aut in eundo paterentur aut in redeundo, quamdiu scilicet rusticos
l.15 ipse terrarum suarum, castri illius non prohibuerit adire mercatum. Guerpivit et universa quȩ
l.16 in guastinella sive in bosco reclamabat sive in plano. Guerpivit postremo omnes omnino alias,
l.17 si quas adversum nos ad illum usque diem habuerat querelas. Et si deinceps illi aut nos ipsi foris-
l.18-fecerimus aut homines nostri, nullam inde se pollicitus est sumpturum esse vindictam, quousque aut apud
l.19 priorem nostrum aut apud domnum abbatem de illo deponat forisfacto querelam. Et postquam querelatus
l.20 fuerit, rectum sibi fieri antequam vindicet VIIIto dies expectabit. Quodque hȩc omnia perpetuo
l.21 sit erga nos fideliter servaturus, hos dedit fidejussores: Letbertum bastardum patruum suum,
l.22 Herveum Corvesinum, Gualterium Panemparatum, Hugonem filium Guarnerii. Acta et pacta sunt
l.23 hȩc apud castrum Blesense anno ab incarnatione Domini MLXII, mense septembrio, praesidente nobis
l.24 domno abbate Alberto, testibus istis: [colonne1] Gilduino vicecomite, Herveo Corvesino, Letberto bastardo, Gualterio Paneparato, Adelardo paupere, Gradulfo filio Avelinȩ, Teoderico de Anaziaco, Hugone filio Guarnerii, Guarino filio Gradulfi, [colonne2] Godefredo filio Ernaldi, Herberto Britone de Cella, Rotberto mariscalco, Hilgodo, Willelmo homine Hervei, Letardo nepote Fulcherii, Raherio filio Roszonis, Guillelmo mariscalco, Hildegario mariscalco, [colonne3] Johanne converso, Otberto decano Sancti Sollenis. De monachis: Fulcone priore et monacho, Tetberto monacho, David cellarario monacho.

Notes

1

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4831 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4831»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4831/. Date de mise à jour : 29/03/12.