Chartres, AD Eure-et-Loir, H 2369

<< < / > >>

Numéro4827

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1116(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche472   mm

Hauteur à droite481   mm

Largeur en bas146   mm

AuteurGastho  de  BROU

BénéficiaireNottonville, prieuré de Marmoutier

Fac-similé

Texte

l.1 Tam futuris quam presentibus fiat cartula hac testante cognitum,
l.2 quia Gatho de Braiolo, quandam terram quȩ est in villa Nantonensi. Majoris
l.3 Monasterii monachis in eadem villa commanentibus, datis illi ab eisdem
l.4 monachis octo libris modioque frumenti pro eadem terra ut ipse de domino
l.5 suo Guillelmo Goito tenebat liberam, libere tribuit possidendam. Con-
l.6-ventio ista, apud Chamarcum fuit facta. Testes, ex parte mona-
l.7-chorum, Robertus de Dotaim, Vitalis presbiter, Tetbaldus cognomento Pelez,
l.8 Rainaldus, Herveus famuli monachorum, Richerius de Nantonavilla.
l.9 Ex parte Gathonis, Richerius de Exsarto, Odo Diabolicator, ex cujus
l.10 fȩvo est ipsa terra, Herbertus miles ipsius nepos Rainaldi, de Monte,
l.11 Rahart, Galterius minister ejus. Post haec Galterius monachus, ut hȩc
l.12 convenientia pro totum vitȩ hujus excursum firma ac stabilis permane-
l.13-ret, Braiolense oppidum adiit, uxorique ejus ut hoc ipsa quoque
l.14 concederet VIItem solidos prebuit. Quȩ libenter concessit cum filiis Odo-
l.15-ne et Roberto, ac filiabus Statia, et Helena. Testes ex parte mona-
l.16-chorum, Radulfus filius Rotrochi, Fromundus pellicerius, Galterius
l.17 caprarius, Richardus corvisiarius, Gaufredus Dordanzs. Hoc vidit
l.18 Robertus filius Petri Pugilis. Post hȩc, plurimis evolutis diebus prefa-
l.19-tus Gatho ȩgritudine nimia pregavatus, cum ab eisdem monachis
l.20 habitum monachilem sibi preberi expeteret, ejsu precibus annuen-
l.21-tes in domum suam eum susceperunt, et ea quȩ infirmitati ejus
l.22 necessaria erant, benigne exhibuerunt. Qui de infirmita-
l.23-te convalescens, ad propria remeavit. Sed monachis
l.24 tam pro impenso sibi beneficio, quam etiam pro remedio animȩ
l.25 suȩ et uxoris vel parentum suorum, decimam vinearum in eadem
l.26 villa constructarum et construendarum, largitus est. Decimȩ
l.27 quoque domus monachorum id est agnorum, porcorum, partem quem sibi
l.28 competebat, immo quicquid ad decimam pertinet, indulsit. Hoc
l.29 concessit uxor ejus Agatha, et Odo filius ejus, cui dederunt monachi IIIIor
l.30 solidos Carnotensis monetȩ. Testes ex parte Gathonis, Johannes de Arrou,
l.31 Radulfus filius Guillelmi prepositi de Braiolo, Galterius filius Ful-
l.32-cherii Traveschet. Ex parte monachorum, Odo de Fretez, Ra-/33-dulfus Nantonensis major, Robertus et Tetbaldus filii ejus, Gaufridus
l.34 Aries, Goscelinus Rufus, Johannes de Bainvilla. Hȩc cum ad notitiam
l.35 Guillelmi Goiti pervenissent, quia sine ejus concessu presumpserant, ca-
l.36-lumniam eis ingessit. Sed monachi ne inanis labor jam transactus
l.37 foret, et deinceps absque calumnia eis possidere liceret, predicto
l.38 Guillelmo ut ipse quoque concederet, XXti solidos monetȩ Carnotensis,
l.39 prebuere, uxori vero ejus Eustachiȩ totidem. Hoc etiam concesserunt filii ejus,
l.40 Hugo et Robertus. Nam et Hugoni Vque solidos tribuerunt. Testes ex utraque
l.41 parte, Gaufredus filius Rotrochi bastardi, Rainaldus filius Gaufredi,
l.42 Odo figulus, Hugo niger.

Notes

1

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4827 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4827»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4827/. Date de mise à jour : 29/03/12.