Metz, AD Moselle, G 439 n° 2

<< < / > >>

Numéro4824

Fiabilité de l'actedouteux

Genrebulle

Date11/10/1049(fiabilité :édition)

LieuMetz(lat :in ?cclesia Sancti Johannis evangeliste sanctique Arnulfi Mettensis episcopi)

DiocèseMetz

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche620   mm

Largeur en bas460   mm

AuteurPape Léon IX

BénéficiaireChapitre cathédral  de  METZ

Regeste

Léon IX, pape, confirme au princier Paulin certains privilèges du chapitre cathédral de Metz.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] LEO, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, PAULINO, PRIMICERIO CONGREGATIONIS SANCTI STEPHANI PRIMI MARTIRIS ET SANCTI PAULI METTENSIS
l.2 ecclesiȩ, et per eum cunctis successoribus ejus, atque universis fratribus tam presentibus quam futuris, perpetuam in Domino salutem. Cum pie desiderium vo-
l.3-luntatis et laudandȩ devotionis intencio apostolicis sit semper presidiis adjuvanda, cura est sollicitudinis adhibenda, ut ea, que legaliter ge-
l.4-runtur et equitatis forme conveniunt, nulla valeant refragatione perturbari, sed inrefragabili jure Deo auctore debeant permanere. Quia vero cari nostri nepotis
l.5 et in Christo dilecti fratris Adalberonis vestri, Mettensis episcopi, vigilantissima sollicitudo nostrum sollicitare decrevit apostolicum culmen, quatinus munimen apostolice auctoritatis
l.6 accommodaremus privilegio vestrȩ ȩcclesiȩ, quod ipse pio intuitu provocatus predecessorum suorum exemplo firmavit, inclinati precibus ejus et etiam a nobis ipsis permoti pro eo, quod in fraternitate vestra eramus,
l.7 dum Tullensi episcopatui preeramus, per hoc nostre apostolice auctoritatis privilegium confirmamus et corroboramus quicquid in eodem privilegio contineri videtur. Ut scilicet fratres electi electionem primicerii faciant sive decani, cantoris, librarii
l.8 atque custodis ecclesiȩ Sancti Stephani, ex illis quemcumque elegerint, et ab ipso episcopo vel successoribus ejus expetierint, ut circas et vigilias non faciant propter perpetuas ȩcclesiȩ observantias, niisi in obsidione civitatis, ut ab
l.9 exigendiis et ab accommodandis ad itinera episcopi caballis omnino liberi sint, ut in propriis mansionibus eorum nulla transeuncium est aut superveniencium nec in ipso adventu regio habeantur hospitia, nec ulla potestas
l.10 pro aliquo facto in eas violenter intrare presumat, ut in quocumque banno kanonici vineas habeant sine licentia vindemient, quia omnes pariter a monasterio et nisi per licenciam egredi non debent, ideoque bannos ut /
l.11 alii observare non possunt, ut neque famuli fratrum intra claustrum servientes, neque prebendarii singulorum pro ullo facto bannum ad civitatem emendent, sed si forte aliquid tale commiserint, ipsimet domno episcopo de suis hominibus justiciam
l.12 faciant, ut defunctis fratribus, episcopus res suas diripere non debeat, etiam si aliquod ministerium episcopi habuerint, sed omnia sua illis libere disponere liceat. Porro si divino judicio aliquis fratrum subita, ut sepe fit, morte
l.13 preventus, de suis ordinare non poterit, totum mobile ejus communi fratrum consilio ad salutem animȩ ejus disponatur. Percussuram propriȩ monetȩ apud Sareburc habeant libere, sic tamen ut pondere et puritate argenti
l.14 a Mettensi non discrepet. In omnibus autem mansis Sancti Pauli nemo lectos accipiant, nisi ministerialis fratrum. Postremo quicquid hactenus possederint vel deinceps Deo donante adquirent, sive ad indominicatum suum tene-
l.15-ant sive alicui fratrum in beneficium detur, nemo inde canonicum vel advocatum ejus ad placitum stringat, sed cum quiete et sine perturbacione omnia sua possideant quatinus liberius in ipso sacro loco deinceps Deo militent,
l.16 et pro peccatis omnium populorum miserationem Dei implorent. Quarum omnium rerum sicuti adnotate sunt in privilegio cari nostri supradicti vestri Mettensis episcopi, constitucionem ex ejus sicut prelibavimus intercessione nostrȩ apostolice aucto-
l.17-ritatis robore per hoc privilegium munimus et confirmamus. Statuentes apostolica censura sub divini judicii obtestatione ut nullus imperator, rex, dux, marchio, comes, et preterea archiepiscopus, episcopus, et specialiter ipse Mettensis qui-
l.18-cumque pro tempore fuerit, seu etiam alia aliqua magna parvaque persona contra hanc nostram apostolicam auctoritatem fulcitam corroborationem venire pertemptet. Quod quisquis ausus fuerit, nostri anathematis vinculo inno-
l.19-datus erit usque ad dignam satisfactionem. Qui vero custos et observator hujus nostri privilegii extiterit, a Deo benedictionis gratiam consequatur, et ȩternȩ vitȩ particeps efficiatur. [colonne1] [rota]. [colonne2] Eberhardus Trevirorum archiepiscopus. Hugo Chrisopolitanorum archipresul. Adelbero Metensis episcopus. Udo Leuchorum episcopus. Testes [colonne3] Alinardus Lugdunensis aecclesiȩ primas, Humbertus cardinalis et episcopus Silvȩ Candidiȩ, Theodericus Verdunensis episcopus, Johannes sacriscrinius, iItem Johannes archidiaconus. [colonne4] [benevalete] (KOM).
l.20 Data Xo idus octobris, par manus Udonis sanctȩ apostolicȩ sedis cancellarii et bibliothecarii et Tullensis primicerii, anno domni Leonis VIIII papae Io, indictione IIo, anno vero dominicȩ incarnationis millesimo XLVIIIIo, in ȩcclesia Sancti Johannis evangeliste sanctique Arnulfi Mettensis episcopi.
l.21 [sceau].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 4187.

STUDER (Raymond), Catalogue des documents des Archives de la Moselle antérieures à 1101, in Annuaire de la Société d'histoire et d'archéologie de la Lorraine, 1923, p. 123-141, p. 136, n° 87.

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 13-14, n° 16.

PARISSE (Michel), Bullaire de la Lorraine : jusqu'à 1198.- Nancy : Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, 1969, (Annuaire de la Société d'Histoire et d'Archéologie de la Lorraine, t-à-p n° 69), p. 13, n° 23.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4824 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4824»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4824/. Date de mise à jour : 29/03/12.