Bourges, AD Cher, 8 G 1078
Numéro4820
Fiabilité de l'actedouteux
Genrediplôme
Date07/03/840(fiabilité :néant)
LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio)
DiocèseBourges
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionpseudo-original
Hauteur à gauche265 mm
Hauteur à droite275 mm
Largeur en haut409 mm
Largeur en bas402 mm
AuteurEmpereur Louis le Pieux
BénéficiaireAbbaye de DEVRES
Regeste
Texte
l.2 assensum, quia pro hoc confidimus ab auctore mundi nobis rependi et post istius vitȩ decursum, aeterna beatitudine cum sanctis omnibus perfrui. Unde nobis curȩ fuit de ȩcclesia /03 quadam in regno nostro constructum quam venerabilis Rodulfus Biturigensis ȩcclesiȩ archipresul ex ȩdificavit, assensu domni Karoli augusti predecessoris nostri, Dovera
l.4 nomine, ut de reditibus nostris ad usus monachorum ibidem Deo famulantium retribueremus rogatu Asenarii ejusdem ȩcclesiȩ abbatis quod libenter annuimus. Ita dumtaxat
l.5 ut servi Domini qui in eodem loco degere videntur pro nobis et pro nostra conjuge, proleque nostra et stabilitate totius regni adeo nobis conlati attentius Domini misericordiam
l.6 exorent. Concedimus namque eis nostrȩ auctoritatis precepto, omni anno in die Paschȩ sexaginta soldos de reditibus publicis. Itemque concedimus ut quicquid Centulfus
l.7 fidelissimus noster illi ȩcclesiȩ contradidit, fixum permaneat, scilicet : Mauriacum villam cum omnibus appenditiis suis, et Bazlincum villam cum omni sua integritate.
l.8 Itemque ȩcclesiam in honore sanctȩ Dei genitricis et sancti Simphoriani dicatam quȩ infra muros urbis Aggenensis sita est et quȩ deinceps divina pietas augere voluerit,
l.9 sub plenissima defensione et immunitatis nostrȩ tuitione possideant. Quatinus ipsi monachi successoresque eorum perpetim memoratas res absque cujuspiam inquie-
l.10-tudine aut diminoratione tenere valeant. Eosdemque monachos cum omnibus rebus eorum et mancipiis, more paterno, sub nostra defensione, eos statuimus, et hanc
l.11 nostram auctoritatem illis fieri jussimus, per quam statuimus atque firmamus ut predicti monachi supradictas res quȩ a nobis concessȩ sunt vel illas quȩ Karolus
l.12 gloriosissimus rex et Rodulfus episcopus ad eorum stipendia deputaverunt, perpetuo teneant atque possideant, remota totius inquietudinis molestia. Ita
l.13 dumtaxat ut episcopi Biturigenses vel clerici ejusdem ȩcclesiȩ, qui, eadem ȩcclesiam, sub sui regiminis cura habent, vel futuri qui habituri sunt episcopi,
l.14 nihil de memoratis rebus, habeant minuendi licentiam. Hoc vero jubentes precipimus ut persolvant abbates vel monachi predicti quod statutum est a Rodulfo
l.15 archiepiscopo Biturigensi ȩcclesiȩ ut episcopi vel clerici ejusdem ȩcclesiȩ fautores et adjutores imperpetuo contra omnes inimicos eorum existant. Interea precipientes jubemus
l.16 ut nullus judex publicus neque quislibet ex judiciaria potestate, nec ullus ex fidelibus nostris, in ȩcclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones predictȩ ȩcclesiȩ quas
l.17 presenti tempore juste et rationabiliter possidere videntur, in quibuslibet pagis et territoriis vel quȩ deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina
l.18 pietas augeri, ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirere presumat, uspiam auctoritate regia, interdicimus ut, perhennis temporibus, ad stipendia
l.19 monachorum ibidem Deo famulantium, et alimonia pauperum profitiat in augmentum. Et quandoquidem abbates ejusdem loci, vocatione divina, et hac luce
l.20 migraverint, habeant potestatem eligendi abbates qui secundum regulam monasticam eos regere valeant, per hanc nostram auctoritatem et consensu proprii episcopi
l.21 necnon et clericorum ȩcclesiȩ Biturigensis concedimus ut perpetim quieti permanere valeant. Et, ut hȩc auctoritas nostris futurisque temporibus, domino protegente
l.22 valeat inconvulsa manere, manu propria subter eam firmavimus, et sigilli nostri impressione adsignari jussimus.
l.23 Actum hoc Aquisgranii palatio, die nonarum martiarum. SIGNUM LUDOVICI REGIS [croix].
l.24 SIGNUM JUDIT REGINE [croix].
Bibliographie
DEVAILLY (Guy), Le Cartulaire de Vierzon, Paris, 1963, p. 126-128, n° 18.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4820 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4820»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4820/. Date de mise à jour : 29/03/12.