Besançon, AD Doubs, Boîte 153 G n° 67

<< < / > >>

Numéro4811

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1110(fiabilité :inventaire)

Lieunon identifié

DiocèseBesançon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurGautier et Frodomundus son frère

BénéficiaireAbbaye  de  MOUTHIER-HAUTE-PIERRE

Regeste

Gautier et son frère Frodomundus donnent au prieuré cluniste de Mouthier-Haute-Pierre, où ils prennent l'habit religieux, les hommes et les biens des villages de Rantechaux, Nods, Vanclans, Epenoy, Etray, Flangebouche, Saint-Julien et Nommay.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit Christi fidelibus futuris et presentibus quod ego Walterius atque Frotmundus frater meus unacum Daria
l.2 conjuge mea, apud Altepetrense monasterium monachilem suscipientes habitum, cunctam pene
l.3 hereditatem nostram Deo et Duniensi cenobio, et huic jam praemisso Altepetre monasterio, quamdiu
l.4 scilicet ibidem Cluniacenssis nobilissimi cenobii tenebitur religio, pro remedio animarum nostrarum,
l.5 patrum ac matrum, aliorumque parentum nostrorum devote contradimus. Ita dumtaxat, ut si forte
l.6 aliquando talis extiterit effinitio, ne Cluniaci monachus regere locum Altepetre debeat,
l.7 nos et nostra Cluniacus recipiat, Altȩpetrȩ autem locus hereditate antedicta careat.
l.8 Donamus itaque in villa quȩ Rotencal vulgo vocatur, Martinum cum filiius filiabusque suis, et manso suo.
l.9 Iste Martinus extra partem datus est, quia intra numerum illorum qui partiti sunt, computatus non est.
l.10 In eadem villa mansum Reynaldi atque Lamberti, et alios duos mansos cum possesssoribus suis, Ebrardo atque Laberto. In eadem
l.11 [...] villa servos et ancillas, Witbald[...12...] Landrico, Lambertum filium Duranni, et fratres suos atque sorores preter unam
l.12 Offemiam filiam Constantii, Ermengardam uxorem Unaldi. In villa quȩ dicitur Nos, feminam nomine Sufficiam cum
l.13 suo manso. In villa quȩ Venelens nominatur, Walterium atque Albertum cum manso eorum, Wilencum etiam atque [...]
l.14 cum Teoguenda sorore eorum et manso, Rotbertum cum manso suo, Landricum et Lambertum filium Aynardi. In eadem
l.15 adhuc villa quatuor feminas, quarum una vocatur Archintrudis, alia Berra, cum manso eorum. Tercia dicitur Miesya
l.16 cum sua fili[a] quadam quȩ hic non nominatur. In eadem villa Christianum filium Richardi et terram cuidam Aldrici de Virgulto, et duas partes de terra
l.17 dominica. In villa qué Spinetum vocatur unum mansum cum possessore suo Walone, et Aya sua uxore.
l.18 Alios etiam tres mansos : mansum scilicet Lamberti, mansum Magnonis de Cheilupo, mansum Hugonis
l.19 cum Pontio filio ejusdem Hugonis et filiabus Gundrada atque Odila. Terra etiam Walonis
l.20 atque Duranni, Magnonem cum uxore sua, Gaudemarum cum sua uxore, et duabus filiabus suis.
l.21 In villa quȩ Stratas dicitur, damus filios et filias Layfini, Petrum scilicet atque Pontiam feminam
l.22 et aliam feminam nomine Tezam cum quodam suo filio. In villa quȩ Falarangi Bucca Dei,
l.23 [...] Hugonis et quendam Constantinum, Stephanum etiam cum
l.24 Rotber[...] suo germano. Apud Sanctum [Juli]anum donamus mansum Flandini et alios
l.25 duos mansos, cum possessoribus suis Berraldo atque Gun[....]o. Apud Novem
l.26 Mansos, duos mansos et terram dominicam simul, cum possessoribus suis Ar[.....]
l.27 atque Rodulfo. Terram de Oya, Durannum quendam servum. Sunt aliȩ duȩ ancillȩ,
l.28 videlicet filia quedam Durani de Tisya, et Tecenda cujusdam Gaudemari filia.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4811 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4811»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4811/. Date de mise à jour : 24/11/14.