Paris, AN, K 14 n° 9/2

<< < / > >>

Numéro4795

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date870(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseSoissons

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche650   mm

Hauteur à droite670   mm

Largeur en haut490   mm

Largeur en bas504   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MEDARD  de  SOISSONS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, affecte différents biens aux besoins des moines de Saint-Médard de Soissons, et leur accorde sa protection.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. PATRUM AVITUMQUE MOREM SEQUENTES, AMICOS DEI SUA GRATIA HONORATOS QUORUM PRINCIPATUS AB EO PER QUEM REGES REGNANT [nimis est con]-
l.2-fortatus, nostrae administrationis liberalitate honorare studemus, quia eorum sola[tio] et reges et regna salutem atque virtutem ampliari confidimus, praesertim cum omnis honor illis exibitus ejus cultui deservire noscatur cujus sunt omnia jura regnorum quique [c]un[ctarum] m[ax]ime
l.3 sibi subjectarum auctor et conservator est potestatum, cujus nos etiam regimen obtinemus consilio et regni gubernacula moderamur auxilio. Igitur noverit omnium fidelium Dei ac nostrorum, praesentium scilicet et futurorum, industria, divino nutu et voluntate sanctorum Medardi confessoris Christi nec-
l.4-ne germani sui atque confessoris Dei [G]ildardi atque incliti martiris Sebastiani nostram inflexam [c]l[em]entiam quatinus sibi devote die noctuque famulantium atque sub norma regulae beati Bedicti monastice degentium coenobitarum utilitatibus consuleremus qualiterque vitam praesentis evi
l.5 [t]ranscurrere pro[que] salute nostra, conjugis [ac] prol[is] [at]que s[ta]tu reg[ni nost]ri totiusque sanctae [Dei] ecclesiae liberius sine p[e]nuria ali[cujus rei valeant exorare], ex redibitus abbatiae predictorum sanctorum re[s usibus] et stipendiis ipsorum necessarias deputa[remus et] deputa[ta]s perpetim
l.6 firmiterque habendas auctoritatis nostrae praecepto confirmaremus. Omnipotentis itaque et cunctitenentis opperientes aeternam remunerationem et sibi digne placitorum tam pro abl[u]tione scelerum quamque pro adipiscendis praemiis [re]gni caelorum desirantes pium
l.7 interventum sanctorum, has villas diversis necessitatibus illorum aptas cum integritate sui s[i]ne aliqua diminutione regia liberalitas censuit deputandas, Berneium videlicet, Croviacum, Domnoregium, Sodoleium, Berziacum unacum mulino Berziso, Marisiacos duos atque
l.8 Spicarium, et praeter has Murocinctum, Cerviacum, Vadum, sicut Hlidwinus anti[q]u[i]or abba ad suum tenuit dominicatum, superaddentes in Murocincto mansum unum, Malras etiam et piscinas supra mare, et in Boviniaci curte de terra bunuaria viginti quatuor et
l.9 in Rominiaco mansos quinque et partem prati de Locogeio, et mansos duos in villa quae dicitur Leugerivicinium. Camera vero [ve]stimentorum praefatorum monachorum habeat res villas, Capram, Albiacum et Solmam, et hospitalis nobilium, accipiens nonam ex
l.10 villis ipsius abbatiae secundum antiquam consuetudinem, habeat Cautiacum simul cum lignariis de Pinone, et hospitalis peregrinorum, accipiens decimam, habeat Attonis curtem. Thesaurarius autem et portarius, hospitalarius et camerarius intra octo
l.11 dierum dominice Nat[ivi]t[atis] et Resurrectionis spatia bis in anno plenar[iam ref]ectionem praefatis monachis a[eternatim imp]ertiant ; insuper et thesaurarius in trans[latio]ne sanctorum Tiburtii et Gildardi plenariam fratribus exhibeat refectionem ;
l.12 et omnium domatum eis p[er]tinentium ruinis subveniant. Statuimus etiam ex villa Berneio festi[vi]tatibus sancti Medardi [et sancti Sebastiani, et] genitoris nostri ac genitoricis, nostro quoque ac conjugis et prolis nostrae anniversariis ipsi monachi refectiones accipiant.
l.13 Insuper ex prefatis aliis villis termino nativitatis dilectissimi filii [nostri C]arlomanni plenariam refectionem habeant [et post ips]ius obitum diem nativitatis transferant [in] diem depositionis. Similiter ex villa nostra Bernoilo decrevimus refectionem
l.14 abundanter fieri eisdem monachis in aniversario Bertȩ amitȩ nostrae et luminaria exhiberi ecclesiae sanctae Sophiae infer[iori et] sanctae Trinitatis superiori. Quicquid autem a Deum timentibus pro animarum remediis eisdem monachis collatum est et
l.15 in futuro conferetur firmiter absque alicujus rectoris contradictione teneant atque possideant. Ex omnibus itaque suprascriptis rebus hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri eisdemque monachis dari jussimus, per quod praefatas res cum ecclesiis, domibus,
l.16 edificiis, viridiariis, hortis, vineis, terris, silvis, pratis, pascuis, aquis aq[uarum]ve decursibus, piscinis, molendinis, mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel a[d e]asdem res juste pertinentibus, ad sui victum et potum, et domos atque officinas
l.17 sibi pertinentes reficiendas et continendas et alias [eorum] necessitates sub[plendas firmiter] h[abendas] deputamus et dep[utando] confir]mamus, praecipientes regia potestate et per sanctam inviolabilem Trinitatem atque examen tremendi judicii angelorumque ac sanctorum omnium
l.18 reverentiam conjuran[tes] ut nemo rectorum per successiones quod nostro rob[oratum est edicto subtrahere vel minuere audeat aut ad] usus suos retorqueat vel alicui quiddam [inde in] beneficium tribuat, sed neque servitia exactet. [Qui ] vero aliter facere prae-
l.19-sumpserit aut hanc nostr[am] confirmationem violare voluerit, a Deo cujus [exti]tit [c]on[t]empt[or] poenis aeternalibus se dampnan[d]um cognoscat, ipsi vero monachi omnesque eorum res et mancipia cunctaque [su]bp[e]llex in nostro successorumque nostrorum munimine ac mundebur-
l.20-do [in]desinenter maneant. Et ut hȩc auctoritas quam ob Dei amorem et animȩ nostrae [reme]dium statuimus atque roboravimus firmiorem obtineat v[igorem], manus nostrae conscriptione subter eam firmavimus et i[mpres]sione bullae nostrae insigniri jussimus.
l.21 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS. [croix] LEGIMUS [croix].
l.22 ADALGARIUS NOTARIUS AD VICEM ET S[UBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes]. [Domnus rex fierit jussit. Adalgarius clericus scripsi et subscripsi].
l.23 Data [...?...]. Actum monasterio [...?...].

Bibliographie

TARDIF (Jules), Monuments historiques - Paris, 1866, (Archives de l'Empire. Inventaires et documents), p. 135, n° 212.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 248-254, n° 338.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 5, pl. 7 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4795 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4795»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4795/. Date de mise à jour : 29/03/12.