Angers, BM, ms. 838
Numéro4785
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date01/03/1046(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionPays-de-la-Loire
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche293 mm
Hauteur à droite309 mm
Largeur en haut445 mm
Largeur en bas435 mm
AuteurHubert, évêque d'ANGERS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-SERGE d'ANGERS
Regeste
Texte
l.2 preter euntium hominum facta memoriter teneantur. Igitur in nomine summi salvatoris nostri Dei ego HUCBERTUS,
l.3 Andecavensium indignus episcopus, notum fore volo cunctis sanctȩ Dei ecclesiae cultoribus, maximeque hujus sanctȩ sedis
l.4 cuncta mundi labentis tempora futuris episcopis quomodo monasterium sanctorum martyrum Christi Sergii
l.5 et Bachi, quod est juris episcopii nostri, et prope civitatem Andecavam videlicet situm, restaurare, et ad ordinem
l.6 monasticum secundum parvitatis meae vires paulatim instituere laboravi. Fuerat idem locus ante nostrae ȩtatis
l.7 tempora incertum an Normannorum incursione, an quibus aliis impedimentis desolantibus, poene omnino destitutus,
l.8 et ad miserandam destructionem redactus. Sed hunc sancti loci, et per venerabilem antiquitatem reverendi, casum magnificȩ ex-
l.9-cellentiȩ vir, predecessor noster beatȩ memoriȩ Rainaldus presul, non ferens, instaurare incepit, et monachorum ibi
l.10 quantulam catervam sub abbate degentium ordinavit. Quod piȩ voluntatis votum quia ille inceptum magis quam perfectum die scilicet
l.11 exitus sui de corpore superveniente dereliquit, ego ei quamvis indignissimus in cathedram substitutus, in hac quidem
l.12 parte vestigiis boni patris institi, et locum ipsum per oportuna tempora parvulis quidem largitionibus augmentavi pro
l.13 redemptione animae meȩ atque illius strenui inceptoris et instigatoris totius helemosinȩ istius. Sane quia tota
l.14 facultatum donatio ad monasteria, et omnes venerabiles locos ad Dei servitium decentius peragendum tendere debet,
l.15 inter alias exteriores provisiones, etiam ordinis regularis firmius ibi tenendi non postremam curam habui,
l.16 pro qua re domnum Albertum venerabilem virum et abbatem Majoris Monasterii Turonensis expetens, ut michi ex
l.17 congregatione sua aptam personam abbatis concederet, qui hujusmodi locellum necessaria strenuitate pariter et
l.18 religione gubernaret. At ille ut est sanctȩ christianitatis promptus propagator, fratrem quendam nomine Vulgri-
l.19-num elegit, convenientem ad postulationem meam per gratiam Dei. Ipsum ego abbatem benedicens, et jam futuri ibi regularis
l.20 ordinis certior factus ex Dei miseratione quam antea, cellulam quoque Sancti MAURILII, quam videlicet apud
l.21 Calonnam sedis meae vicum ex parochitana ecclesia ad coenobium monachorum extuleram monasterio Sancti Sergii
l.22 et eidem abbati VULGRINO et omnibus successoribus suis perpetualiter cum universis ad se pertinentibus volui
l.23 donare et tradere, quod quidem et feci per consilium quidem bonorum virorum fidelium meorum clericorum pariter
l.24 et laicorum. Unde et hanc rememorationis notitiam et scribi precepi, et manu prorpria subfirmavi et
l.25 fideles [...]us quorum [......] erat firmare rogavi. Deprecans omnes futuros successores meos episcopos et
l.26 potui rationabiliter provisum inconvulsum permanere permittant, et potius constabilire et roborare quam
l.27 [...]rritare studeant. At qui aliter fecerint, ante justi judicis examen rationem
l.28 reddituri consistant. [colonne1] S. domni Alberti abbatis. S. domni Walterii abbatis. S. domni Berengerii thesaurarii. S. Rainaldi archidiaconi. S. Goscelini archidiaconi. S. Gerardi cantoris. S. Fulcodii capellani. S. Bernaldi canonici. S. Mar[...]ni canonici. [colonne2] S. Hugonis decani. S. Landrici canonici. S. Johannis canonici. S. Hilduini prepositi. S. domni Adelardi filii Rainaldi. S. Raherii de Lui [colonne3] S. Gosfridi [croix] comitis.
l.29 Ego Hucbertus episcopus hoc [croix] signum crucis mea manu feci et hoc prȩceptum firmavi.
l.30 Data kalendis martii, regnante Heinrico rege, et Gaufrido comite Andecavorum.
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 75-76, n° 91.
CHAUVIN (Yves), Premier et second livres des cartulaires de l'abbaye Saint-Serge et Saint-Bach d'Angers (XIe et XIIe siècles), 2 vol., Angers, 1997, t. 1, p. 30-33, n° 19, pl. 1 (fac-similé).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4785 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4785»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4785/. Date de mise à jour : 29/03/12.