Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 n° 60 (cartul. vélin)
Numéro4710
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1093(fiabilité :artem)
Lieunon identifié
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche360 mm
Hauteur à droite367 mm
Largeur en haut210 mm
Largeur en bas184 mm
AuteurThibaud Frescengerius et Aia son épouse
BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier
Regeste
Texte
l.2 cellȩ Camilliacensis, quod Tedbaldus Frescengerius et uxor ejus Aia
l.3 nomine calumniabantur donum Raineldis uxoris Gorini, hoc est totam
l.4 suam decimam totius terrȩ eorum sitȩ apud Hulsum, tam de labore boum
l.5 quam minutam, et unius dimidiȩ bordariȩ terrȩ apud Creentias sitȩ. Sed
l.6 ad hanc concordiam res deducta est. Dedimus enim eis XXti solidos et filio eorum
l.7 Sigebrando unum blialdum, eosque in tantum sinum fraternitatis nostrȩ et infantes eorum
l.8 suscepimus, quatenus eis defunctis obsequium exequiarum ita honorifice a nobis
l.9 exhibeatur, ac si C solidos contulissent loco nostro, singulorumque nomina postquam
l.10 defuncti fuerint in martirilogio scribantur. Itaque venientes in capitulum nostrum ipsi et
l.11 IIo infantes eorum, totam calumniam predictam prorsus dimiserunt, et inde exeuntes statim
l.12 super altare beati Petri sponte sua tam parentes quam filii, manu sua donum jam
l.13 prȩfatȩ decimȩ ex parte sua cum baculo quodam fecerunt et posuerunt. Hanc
l.14 guerpitionem calumniȩ eorum in capitulo, et positionem praedicti doni super altare, ab
l.15 eis fieri viderunt vel audierunt hi, quorum nomina subtus scripta sunt. De monachis,
l.16 Nicolaus prior, Airandus monachus, Hildemannus monachus, Guarinus sacrista, Rotbertus cellararius, Clemens, et alii. De laicis,
l.17 Gaufredus decanus, Gaufredus Brito capellanus monacorum, Paganus clericus filius Effredi, Gaufredus Chopio, Ermenardus Guitonus,
l.18 Haimericus Gonella, Hugo Belot, Gaufredus Alguinus, Guillelmus Nocillarius, Odo Crassus, Ogerius, Tetbaldus Frescengerius, Aia uxor sua,
l.19 Sigebrannus filius ejus, Haimericus frater ejus, Odo de Sancto Petro, Paganus praepositus, Rainaldus mulnerius, Gualterius Pegerius, Martinus filius Mirse,
l.20 Rainaldus Bufardus, Evardus, Gaufredus filius Mirse, Garnerius Farsitus, Garnerius Burmaldus, Moraldus, Rotbertus quoqus monacorum.
l.21 Hanc autem concessionem fecerat prius praedictus Tedbaldus juxta ecclesiam sanctȩ MARIAE apud castrum
l.22 Camilliacum, audientibus Petro domino Camilliaci, et Gaufredo Crasso de Cauleto, et Rodberto
l.23 Borrello, Aimerico de Perulio, Guillelmo Nozillario, Nicholao quoque priore, Pagano praepo-
l.24-sito monachorum, et aliis multis.
Notes
Bibliographie
HEMMER (Henri), Le rôle économique et social des prieurés angevins de Marmoutier, Thèse de l'Ecole des Chartes, 1944, t. 2, p. 107-108, n° 60.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4710 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4710»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4710/. Date de mise à jour : 29/03/12.