Angers, AD Maine-et-Loire, 39 H 2 n° 58 (cartul. vélin)

<< < / > >>

Numéro4709

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1107(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseAngers

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche306   mm

Hauteur à droite304   mm

Largeur en haut238   mm

Largeur en bas240   mm

AuteurGeoffroi et Orieldis son épouse de  LE BOUCHET

BénéficiaireChemillé, prieuré de Marmoutier

Regeste

Notice du jugement rendu en la cour de Pierre de Chemillé en faveur du prieur de Saint-Pierre de Chemillé Raoul contre Barbotin le veneur, donataire de Geoffroi du Bouchet, à propos de la terre de Crances sise dans le fief de Geoffroi, achetée par celui-ci à Guillaume Foraboscus et donnée au prieuré par la femme de Geoffroi, Orieldis, qui l'avait obtenue de son mari en remploi d'une terre qu'elle avait reçue en douaire de son premier mari.

Texte

l.1 Notum sit omnibus successoribus nostris quod Guillelmus, cognomine Foraboscum, quandam suam terram quae
l.2 vulgo terra de Credentiis vocatur, venalem esse fecit. Quam cum Gaufredus de Boscheto vellet
l.3 emere et non haberet unde, uxorem suam Orieldem rogavit, ut quandam partem terrȩ illius quam in
l.4 dote sua a conjuge suo priore acceperat, vendere ei permitteret, atque ex precio terrȩ illius, supradictam
l.5 terram emere. Quod illa permisit tali pacto, ut medietatem illius terrȩ de Credentiis pro mutuo dotis suȩ
l.6 habuisset, et quicquid inde facere ei placeret, absque ulla contradictione faceret, tamquam de
l.7 reliqua parte dotalicii sui. Quod conjux ejus Gaufredus ut ipsa petivit, ita ei concessit. Deinde
l.8 vero ante domnum Sigebrannum Chimiliacensi dominum et conjugem ejus Adelinam ambo abierunt, ut ipsi
l.9 auctoramento suo obfirmarent. Et sic fecerunt. Et ita supradicta Orieldis habuit terram illam solutam
l.10 et quietam quamdiu vixit. Cum autem ad obitum suum venit, dedit illam pro anima sua deo, et huic Sancti
l.11 Petri ȩcclesiȩ. Post aliquot annos cum Gaufredus de Boscheto factus fuisset monachus, Barbotinus
l.12 venator calumniatus est monachis terram quam Orieldis uxor Gaufredi de Boscheto dederat eis pro
l.13 anima sua, dicens quod Gaufredus de Boscheto omnes res suas ei condonaverat, si ante eum sine
l.14 herede moreretur. Cujus calumniam audiens domnus Rodulfus qui tunc tempore illo istius cellȩ prior
l.15 erat, adversus illum qui calumniam inferebat, in curia domni Petri Chimiliaci ad placitum perrexit.
l.16 Ibique judicatum fuit quod monachi amittere non deberent terram quam mulier defuncta pro anima
l.17 sua eis donaverat, idcirco quod de dotalitio suo eam emerat quod a priore suo conjuge habu-
l.18-erat, et quia predictus Gaufredus dare terram, vel dotem uxoris suȩ non poterat. Sic isto modo, terra
l.19 monachis remansit soluta. Preterea monachi dederunt quendam quarterium et dimidium
l.20 vineȩ, quod est situm juxta ȩcclesiam Sancti EGIDII, Gaufredi filio Arrauldi, ac heredibus suis
l.21 pro servitio terrȩ illius, eo quod in feudum suum terra illa de Credentiis venerat.
l.22 Hujus rei testes sunt Petrus Chimiliaci dominus, Gaufredus Landricus,
l.23 Gaufredus filius Arrauldi, atque alii quamplures.

Bibliographie

HEMMER (Henri), Le rôle économique et social des prieurés angevins de Marmoutier, Thèse de l'Ecole des Chartes, 1944, t. 2, p. 104-105, n° 58.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4709 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4709»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4709/. Date de mise à jour : 29/03/12.