Lille, AD Nord, 1 H 35 n° 390

<< < / > >>

Numéro462

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1111(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseArras

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche474   mm

Hauteur à droite461   mm

Largeur en haut362   mm

Largeur en bas361   mm

AuteurEudes, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN

Regeste

Eudes, évêque de Cambrai, concède à l'abbaye d'Anchin les autels de Vendegies-sur-Ecaillon et de Capelle.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, EGO ODO DEI GRATIA humilis Cameracensium episcopus,
l.2 omnibus Christi ȩcclesiȩ filiis, presentibus et futuris, vitȩ presentis solacium et cȩlestis gaudii euge dominicum. Pastoralis
l.3 curȩ sollicitudine astringimur, et divinis et apostolicis informamur disciplinis, ut in ȩcclesiarum utilitatibus solli-
l.4-cito vigilemus affectu. Dicitur enim: Quod uni ex minimis meis fecistis, michi fecistis et: Dum tempus habe-
l.5-mus operemur bonum et omnes, maxime autem ad domesticos fidei; illud Christus, hoc apostolus. Quapropter ȩcclesiam
l.6 sancti Salvii de Vendelgies super Escalium fluviolum, et ȩcclesiam sancti Humberti quȩ dicitur ad Capellam, cum omnibus
l.7 ad eas pertinentibus, ȩcclesiȩ sancti Salvatoris, constructȩ in insula quȩ ab aquis cinquentibus Aquicinctus deno-
l.8-minatur, in perpetuum possidendas, et ab omni exactione vel personis liberas concedo et dono, ea tamen rati-
l.9-ione interposita, ut et debitus census earundem ȩcclesiarum, michi meisque successoribus annuatim per-
l.10-solvatur, et presbiteri qui in eis servituri sunt, curam animarum de manu nostra suscipiant, et nostris
l.11 seu nostrorum capitulis ministrorum deesse non presumant. Factum est hoc assensu Theoderici archidiaconi, sub
l.12 cujus manu prȩfata habentur altaria, insuper et voluntate atque consilio dominicorum clericorum sanctae
l.13 Cameracensis ȩcclesiȩ cui Deo auctore deservio. Ut autem haec constitutionis nostrae pagina
l.14 rata inconvulsaque permaneat, et nulla a modo vetustate a memoria posteritatis recedat,
l.15 sigilli nostri impressione auctorizavi, et subtersignatarum personarum testimonio sub anatema-
l.16-te corroboravi. Signum mei Odonis episcopi. Signum Theoderici archidiaconi. Signum Rodulfi
l.17 archidiaconi. Signum Anselli archidiaconi. Signum Johannis archidiaconi. Signum Erlebaldi
l.18 sanctae Mariae prepositi. Signum Erlebaldi decani. Signum Guerinbaldi, Mazelini canonicorum.
l.19 Actum est hoc et confirmatum
l.20 incarnationis dominicae anno millesimo centesimo undecimo, indictione quarta, pontificatus autem
l.21 domni Odonis anno VIIo. Cunctis hȩc pure illibateque servantibus sit pax aeterna, violantibus vero damnatio perpetua.
l.23 Ego Guerimbaldus cancellarius subtersignavi. [sceau].

Bibliographie

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 39, n° 38.

GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 125-126, n° 29.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°462 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°462»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte462/. Date de mise à jour : 29/03/12.