Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 744
Numéro4608
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/04/1067(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche80 mm
Largeur en bas440 mm
AuteurFoulques, Raimond et Guillaume ses neveux et alii
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 perpetuitatis eternae nutu omnis caro fida reddita, non solum de bono in melius erigi verum etiam post corruptionem pravitatis a malo in meliorationis studio ad nisum surgere elaborat. Hujus
l.3 igitur fidei vigore corroboratus ego, in Christi nomine, Fulco cuncta quae mei juris meae que generositatis actenus extiterunt ad emendationem in[h]ianter venire desidero. Id circo noverint volo
l.4 tam presentes quam et futuri, in quorum manibus hȩc pagina cessionis devenerit, quod ego et mei nepotes, filii scilicet Willelmi, fratris mei, id est Raimundus et Willelmus, et consobrini eorum, videlicet
l.5 Raimundus et Tidbaldus, cedimus in predii jure Christo Domino et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ac loco Cluniaco necnon domno Hugoni abbati cunctisque suis successoribus monasterium quoddam, Ixis vulgo denomina-
l.6-tum, cum omni honore qui in possessione illius monasterii videtur esse vel in futuro, Deo volente, locus ille adquisiverit, scilicet ecclesias, villas, terras et vineas, aquas, aquarumque decursus, cum pratibus: Est autem illud
l.7 monasterium in Aginnensi pago situm, in honore sanctorum martirum Gervasii et Protasii olim constructum, quod quoque prefato loco Cluniaco subicimus perpetuo ordinandum. Ita sane ut ad nutum et velle presentis abbatis, dom-
l.8-ni Hugonis, et omnium successorum ejus abbatum ab abbatibus et fratribus sancti Petri Moysiacensis coenobii, quamdiu sicuti ad presens fideli atque amicabili subjectione prefato loco Cluniaco inheserint, sepedictus locus
l.9 Ixis et omnis honor sibi subditus secundum ordinem et consuetudinem loci Cluniensis ordinetur atque regatur. Et ut hȩc cessionis meae donatio stipulatione firma jugiter maneat, hanc descriptionis cartam manu, ore, voluntate confirmo subscriptisque nominatim parentibus meis corroborare legitime coram testibus facio. Signum Fulconis. S. Willelmi episcopi. Signum Raimundi et fratris ejus, Willelmi. S. Bertranni et fratris ejus, Gauzberti. Signum Raimundi et fratris ejus Tidbaldi. Facta descriptio hȩc in mense aprilie. Data sub die III idus ejusdem mensis, anno Incarnationis Domini M LX VII.
Bibliographie
LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 240-242, n° 69.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4608 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4608»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4608/. Date de mise à jour : 29/03/12.