Lille, AD Nord, 1 H 35 n° 387

<< < / > >>

Numéro460

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1111(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseArras

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant/2

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche380   mm

Hauteur à droite370   mm

Largeur en haut365   mm

Largeur en bas357   mm

AuteurHugues, châtelain  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN

Regeste

Hugues, châtelain de Cambrai, donne à l'abbaye d'Anchin divers biens à Sauchy, Oisy et autres lieux. Odon, évêque de Cambrai, confirme ces donations.

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Hugo castellanus Cameracensis necessarium duxerim aliquam portionem
l.2 bonorum meorum Christi menbris impertiri, quippe sciens ipsum Christum in aevangelio dicere: Date elemosinam et
l.3 omnia munda sunt vobis et iterum: Facite vobis amicos qui cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula.
l.4 Itaque tradidi sancto Salvatori Aquicinensis coenobii duo curtilia cum districto in villa Salci, terram quoque
l.5 Lanscelini, et quicquid Godefridus de Bellomanso in feodo sive alodio ibidem possidebat, eodem Godefri-
l.6-do annuente. Decimam quoque villȩ Oizi, cum uno curtili, et una terre carrucatam. Partem etiam telonei
l.7 Duacensis quam tenebam, et decimam ville Cauuennicurt, annuente Widone filio Ursionis, qui
l.8 a me illam scilicet decimam in feodum tenebat. Insuper tradidi quicquid possidebam apud Lupipassum,
l.9 in terra sive aqua. Hȩc dinumeravi et tradidi domno Gelduino abbati Aquicinensi, in presentia
l.10 dominorum meorum Odonis scilicet Cameracensis episcopi, et Rotberti Flandrensium comitis,
l.11 tradentibus simul uxore mea Ada et filio meo Hugone, cum reliquis filiis et filiabus
l.12 meis. Quȩ omnia ut inconcussa permanerent, hac carta ad notitiam posteritatis transferre
l.13 curavi, et a predictis dominis meis episcopo scilicet et comite ut sigillorum suorum impressione
l.14 auctorizarent impetravi, necnon et subtersignatorum testimonio roboravi. Signum Goisfridi
l.15 abbatis de Castello. Signum Adȩ abbatis sancti Autberti. Signum Johannis, Radulfi, Anselli,
l.16 archidiaconorum. Signum Erlebaldi prepositi. Signum Erlebaldi decani. Ego Odo per Dei gratiam
l.17 Cameracensis episcopus his omnibus interfui, et tam dicta quam dicenda solitis sanctionibus astipulavi. Iterum
l.18 namque Hugo junior prefatas donationes patris mihi reddidit, quas annuentibus simulque tradentibus uxore
l.19 sua et Symone filio suo, fratre quoque suo Symone per manum meam aecclesiȩ Aquicinensi contulit. Ut haec
l.20 rata permaneant sigilli mei impressione signavi, et eorum qui affuerunt testimonio roboravi. Quicumque
l.21 contra hujus paginȩ auctoritatem venerit, sit anathema maranatha. Signum Balduini de Castello,
l.22 et Odilardi fratris ejus. Signum Walteri Tonitrui, et Widonis filii ejus. Signum Godefridi de Belmees, et Azonis
l.23 fratris ejus. Signum Huardi, et Anselli fratris ejus. Signum Walteri Colet. Signum Johannis /24 et Anselli archidiaconorum. Signum Erlebaldi prepositi, et Erlebaldi
l.25 decani, et canonicorum sanctȩ Mariȩ. Actum est hoc, anno ab in-
l.16-carnatione Domini MCoXIo, indictione quarta [sceau] [sceau].

Bibliographie

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 199.

GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 123-124, n° 27.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°460 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°460»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte460/. Date de mise à jour : 29/03/12.