Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 668
Numéro4594
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1063(fiabilité :étude diplomatique)
LieuToulouse(lat :Tolose in atrio ecclesiae Sancti Saturnini)
DiocèseCahors
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurBernard Raganfredus
BénéficiaireAbbaye de MOISSAC
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et iterum Fiducia magna est coram Deo helemosina omnibus facientibus eam his aliisque
l.3 ammonitionibus instructus et fideliter corroboratus ego in Dei nomine Bernardus Raganfredus deno-
l.4-minatus, cum consilio et voluntate senioris mei Willelmi dicti Misclansmalum, medietatem illius
l.5 ȩcclesiȩ quȩ dicitur de Heremo et omnem honorem quem ibi possidebam, scilicet in novem mansis et novem bordariis,
l.6 totum reddo et restituo beato Petro apostolo in monasterio Moysiaco; est vero ipsa ȩcclesia sive villa in pago Caturcino, in confinio
l.7 parrochiȩ de Biolo sita, in honore et nomine ipsius beatissimi apostoli Petri fundata atque constructa. Hanc itaque restitu-
l.8-tionis donationem ita facio cum sorore mea nomine Dies, quam volo fieri monacham in predicto loco Moysiaco, quia cum ipso ho-
l.9-nore virum ante habuerat, quamvis ex proprio alode ipsius cenobii sancti Petri esse videretur, id est ex abbatia de Biolo, sicut in antiquis
l.10 et testamentariis cartis ipsius abbatiȩ scriptum invenitur. Cum auctoritate igitur et voluntate ipsius honoris principis supradic-
l.11-ti Willelmi, consilio quoque aliorum seniorum et amicorum meorum, precipue Ademari vicecomitis et Raterii de Belfort, cum ipsa
l.12 sorore mea supranominata Dies, taliter reddo, dono atque confirmo domino Deo et sanctis apostolis ejus, Petro et Paulo, sicut supra-
l.13-dictum est, in monasterio Moysiaco, domno Duranno abbati et episcopo et cunctis successoribus ejus abbatibus et monachis medieta-
l.14-tem ipsius supradictȩ ȩcclesiȩ sancti Petri de Heremo cum decimis et primiciis, cimiteriis seu fevo presbiterali, simul cum omnibus
l.15 ad ipsam medietatem ȩcclesiȩ jure pertinentibus in ipsa quoque parrochia, quantumcumque visus sum habere et tenere cum sepedicta
l.16 sorore mea in novem mansis et novem bordariis, similiter totum et ab integro relinquo atque confirmo tenendum et possi-
l.17-dendum sancto Petro de Moysiaco et habitatoribus ejus sicut proprium alodum, quamdiu terrȩ imminet cȩlum, scilicet pro salute et
l.18 remedio animȩ meȩ et sororis meȩ et parentum meorum omnium tam vivorum quam defunctorum fidelium. Si quis autem
l.19 hanc nostram redditionem sive donationem in aliquo violare vel inrumpere presumpserit, nisi citius satisfecerit et emendaverit,
l.20 in hoc seculo iram Dei viventis incurrat et in futuro cum diabolo et angelis ejus ignis ȩterni maledictionem recipiat.
l.21 Facta sunt hȩc publice et confirmata Tolosȩ, in atrio ȩcclesiȩ sancti Saturnini, in manibus domni Duranni, episcopi ejusdem urbis ac supradicti
l.22 cenobii Moysiacensis abbatis, per prudentiam et sagacitatem Grimaldi monachi, in presentia excellentissimi comitis Poncii aliorumque
l.23 multorum testium. Signum Willelmi Misclansmalum. S. ipsius Bernardi Raganfredi.
l.24 S. RAIMUNDI Bernardi fratris ejus. S. Ademari vicecomitis. S. Raterii de Belfort. S. Gauzberti de Castro novo
l.25 et aliorum multorum.
Bibliographie
LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 228-230, n° 64.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4594 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4594»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4594/. Date de mise à jour : 29/03/12.