Montauban, AD Tarn-et-Garonne, G 570
Numéro4583
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date02/11/1073(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseCahors
RégionMidi/Pyrénées
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche120 mm
Largeur en bas230 mm
AuteurOdalricus, Deusdedit Cabocud et alii
BénéficiaireAbbaye de MOISSAC
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 BERNARDUS videlicet Ysarni et UGO atque Willelmus, similiterque Deusdet, cognomine Cabocud, clericus ȩtiam vocabulo Deusdet de Borniaco
l.3 et filii sui omnes, uno animo unaque voluntate, cedimus domino Deo et sanctis apostolis, PETRO et Paulo, ac sanctis locis ipsius, Moysyaco scilicet
l.4 atque Cluniacho, totum fȩvum presbiterale quod habemus in ecclesia sancti Fructuosi, ab integro quantum nos sive per nos hactenus
l.5 possedit vel possidere visus est aliquis, in ȩlemosina, pro animabus nostris omniumque parentum nostrorum, jure perpetuo possidendum. Sepulturam vero quam ego
l.6 Deusdet, cognomine Cabocud, in dominio meo tenui, simul cum dono quod jam suprascriptum est, dono imperpetuum.
l.7 Bego etiam Adalbertus et filii ejus, quorum medietas fevi ipsius erat, ȩcclesie scilicet sancti Fructuosi quantum habere
l.8 potuit in ȩlemosina DEO obtulit. Raimundus vero Deusdet, cum omni auctoritate, sine aliqua tortura,
l.9 quicquid in hoc honore justum habere potuit, in fevo scilicet memorato concessit atque confirmavit;
l.10 sepulture ȩtiam medietatem, quam inibi videbatur habere, totam tribuit. Partitores autem Bego de Monte-
l.11-irato et Bernardus, frater ejus, totum servitium et receptum, quod ibi habebant, dimittunt sancto PETRO.
l.12 Simili modo ȩtiam fecit Bego Stephanus donans quod habere potuit in ipso honore
l.13 et, ut hec nostra donatio firma permaneat, signamus et presentes suscribere facimus: Signum Odolrici et filiorum ejus.
l.14 Sig[croix] Deusdet et alterius Deusdet, Begonis pariter atque Raimundi necnon aliorum quorum hic nomina scripta habentur
l.15 ea fide et spe ut ipsi in suis benefactis et orationibus nobis nostrisque partem societatem tribuant.
l.16 Facta carta nonas novembris, die sabbati, anno incarnationis Domini MLXXIII, regnante Philippo rege,
l.17 in manu Guidberti monachi et reliquorum fratrum.
Bibliographie
CABIÉ (Edmond), Chartes du prieuré de Ségur du XIe au XIIIe siècle, in Revue historique, scientifique et littéraire du département du Tarn, 1889 (tiré-à-part), p. 20-21, n° B.
LEFEBVRE-BECQ (Marie-Christine), Les plus anciennes chartes du monastère de Moissac. Edition critique, thèse de l'Ecole des Chartes, 1974, p. 273-275, n° 83.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4583 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4583»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4583/. Date de mise à jour : 29/03/12.