Orléans, AD Loiret, H 162

<< < / > >>

Numéro4538

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1109(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseClermont-Ferrand

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche509   mm

Hauteur à droite524   mm

Largeur en haut239   mm

Largeur en bas242   mm

AuteurAbbaye  de  BONNE-NOUVELLE d'ORLEANS

BénéficiaireGeoffroi Borrellus, seigneur  de  BURY

Texte

l.1 Omnibus sanctȩ Dei ȩcclesiȩ filiis, tam prelatis quam subditis, veram in gemina dilectione
l.2 stabilitatem, atque post hujus vitȩ excursum, certam laborum suorum a domino retributionem.
l.3 Conqueritur ȩcclesia Beatȩ Mariȩ de Bono Nuncio super Gaufrido Borrello qui cum
l.4 ȩcclesiȩ precipuus defensor esse deberet, ut ipsam penitus destruat quibuscumque modis potest,
l.5 quamvis a nobis ne faceret multociens ammonitus, laborare non cessat, et ut de pluribus
l.6 malis quȩ ipsi ȩcclesiȩ ingerit multa pretermittamus, pauca tamen silentio preterire tot
l.7 injuriis affecti non possumus. Majorem etenim terrȩ ecclesiȩ nostrȩ qui consilio et assensu nostro
l.8 constituit et in nostra presentia fidelitatem ȩcclesiȩ facere deberet, absque consilio et assensu nostro,
l.9 et absque fidelitate quam nobis faciat, ponit quantum plus pecuniȩ potest ab eo accipiendo,
l.10 ita etiam quod ipse major nec de fidelitate, nec de parte redditus nobis respondere dignatus,
l.11 quem in singulis dominicis diebus ipsi Gaufrido Borrello reddit. Plures autem majores ita
l.12 ut diximus jam constituit, Johannem scilicet et Harduinum, et Fulcherium qui modo major est. Hoc
l.13 de majoribus. Justiciam autem quam super servos ȩcclesiȩ hucusque habuimus, si adversum nos vel de censu
l.14 terrȩ vel capitis vel alterius redditus delinquerent, penitus nobis abstulit, et si forte semel
l.15 vel bis in anno clericos nostros in terram nostram pro ȩcclesiȩ servicio ire contingat, eos etiam a servis ȩcclesiȩ
l.16 vel una die procurari ut mos est non permittit. Hoc de justicia terrȩ. Mansos etiam terrȩ quos servi
l.17 ȩcclesiȩ in maritatione filiorum vel filiarum suarum non sine expetitione nostri et assensu dare solebant,
l.18 nec poterant, modo per ipsius Gaufridi violentiam, absque nostro assensu dant, quod tempore patris
l.19 sui Asthonis vel antecessorum ejus nullatenus facere presumpserant. Hoc de mansis. Ancillas
l.20 etiam ȩcclesiȩ quas patres earum conservis suis absque expetitione et assensu ejus nuptum tradebant,
l.21 modo vendit, et cuicumque vult, invitis parentibus earum in matrimonium tradit. Vendit, sicut
l.22 filii Hervei uxorem, pro qua ab ipso Herveo quinque modios tremesii habuit, et sicut Gua-
l.23-rini servi uxorem, pro qua ab ipso Guarino triginta solidos habuit, et filiam Gunterii
l.24 Blanci villani, pro qua servo comitis tradita, ipse Gaufridus annuatim ab ipso marito duo-
l.25-decim denarios de servicio recipit, nobis inde nichil capientibus. Plures etiam alias vendidit,
l.26 quas enumerare longum est. Si quis vero in dandis uxoribus voluntati ipsius contradicat,
l.27 aut pecuniam ei auferendo quantum potest gravat, aut de toto pago eum fugat, sicut
l.28 Robertum Rufum quem tali de causa cum uxore et filiis fugavit, insuper omnia quȩ illius erant
l.29 cepit. Hoc de venditione ancillarum. Res vero servorum absque herede morientium,
l.30 quas injuste capiebat, et unde dimidiam partem propter calumpniam canonicorum Hierusalem pergens
l.31 dimiserat, rediens vero totum ȩcclesiȩ pluribus videntibus et audientibus reliquerat, sicut prius
l.32 injuste, ita et nunc potestate tirannica capere presumit. Sicut res Martini Gothardi, quas
l.33 ab eo uxor illius quadraginta solidos redemit, et sicut res Lamberti fratris Martini Gosmerii, pro quibus
l.34 XXti solidos redemptionis habuit, et res filii Ruselli pro quibus decem solidos habuit, et aliorum mul-
l.35-torum. Hoc de funeribus. Si quis vero servorum propter mala a Gaufrido cotidie sibi illata, vel aliquis
l.36 ex filiis eorum clericus effici desiderans, a canonicis libertatem requirit, non contentus modio
l.37 tremesii quem inde absolute habere debet, verbere vel carcere vel suarum rerum direptione
l.38 cogit eos, ut ad libitum suum pro concessione libertatis sibi tribuant. Sicuti Walterium
l.39 Fulberti filium quem etiam in ȩcclesia Beate Mariȩ de Murcenchio captum verberibus affecit, incar-
l.40-ceravit, atque tot contumeliis affectum, suum velle contra jus et fas facere coegit. Hoc de
l.41 libertate. Elemosinas etiam quas morientes servi nostri ȩcclesiȩ relinqunt, nobis auferre non metuit.
l.42 Modium etenim frumenti quem Hildebertus servus noster nobis reliquerat abstulit, et quod aliis ȩcclesiis
l.43 ille moriens dimiserat reddi fecit, aliaque omnia quȩ ille non distribuerat sibi per violentiam
l.44 retinuit. Hoc de elemosinis. Tres etiam solidos census quos annuatim monachi Sancti Martini
l.45 de Majori Monasterio ȩcclesiȩ nostrȩ reddebant, nobis annis pluribus abstulit, et adhuc tollit.
l.46 De quatuor fratribus apud Sanctum Victorem commorantibus capitis censum nobis aufert, de quibus illum
l.47 per plures annos habuimus. Ancillam quandam quam canonici Sancti Martini pro commutatione filiȩ
l.48 Girelmi de Vilers sub nostrȩ expeticionis pactione nobis reddere debebant, illam Girelmi filio
l.49 accepta ab eo pecunia, nobis ignorantibus in uxorem tradidit. Terram etiam ȩcclesiȩ nostrȩ quam Bernardus
l.50 Beros olim injuste tenuerat, et consilio comitis Stephani nobis reddiderat, hanc Gaufridus ab Hierusalem
l.51 rediens ȩcclesiȩ abstulit, eidemque Bernardo vendidit. [Haec et] alia mala quȩ enumerare longum est ȩcclesiȩ
l.52 Beatȩ Mariȩ Gaufridus facere non erubescit. De talionibus quas super servos ȩcclesiȩ bis vel ter in anno facit XXti
l.53 libras vel trecentos solidos vel X libras eis auferendo, multociens conquesti sumus, et adhuc conquerimur.

Bibliographie

VASSAL DE MONTVIEL (Charles de), Recherches sur le monastère de Notre-Dame de Bonne-Nouvelle, Orléans, 1842 (Mémoires de la société royale des sciences, belles-lettres et arts d'Orléans, 4), p. 200-206 et III (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4538 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4538»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4538/. Date de mise à jour : 29/03/12.