Orléans, AD Loiret, H 36
Numéro4536
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1121(fiabilité :édition)
LieuFleury(lat :Floriaco publice)
DiocèseChartres
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographieà gauche
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche145 mm
Hauteur à droite254 mm
Largeur en haut280 mm
Largeur en bas227 mm
AuteurAbbaye de SAINT-BENOIT SUR LOIRE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JEAN-EN-VALLEE de CHARTRES
Regeste
Texte
l.2 in futurum paci et quie]ti sue providentes, per manum Gaufredi Carnotensis episcopi et regis Francorum Ludovici, quorum scripta [et
l.3 munimenta super hoc habemus,] expecierunt nos ut predicte ville decimacionem, que ad nos pertinebat, ad nominatam mo[diatio-
l.4-nem eis concederemus]. Poterat enim aliquando contingere quia absentes eramus canonici vero presentes aliqua ministrorum
l.5 [protervitate vel aliis ex causis discordiam] super hoc moveri. Quod nos ex utraque parte utile cognoscentes eorum peticioni assensimus.
l.6 [Conventio itaque inter] nos et abbatem Sancti Johannis de Valeria consenciente nostro et ipsius capitulo hec habita est qua-
l.7-[tenus canonici Sancti Johannis sept]em modios annone singulis annis nobis persolverent, IIIes de frumento et IIIIor de avena Carnotensis men-
l.8-[sure, ita ut si nobis placeret] eandem annonam penes se usque ad Natale Domini haberent et sicut suam custodirent. Hoc quoque nobis conces-
l.9-[serunt ut in eadem villa] nunquam ecclesia fieret. De minutis vero decimis, sic statutum est ut lanam et cetera in agnis et vitulis aliis-
l.10-[que hujusmodi haberemus, excepto] quod de propria propritate canonicorum decimam non haberemus. Si qui vero de rusticis decimam que
l.11 [ad nos, sicut predictum est, pertinet] retinere vel defraudare voluerint, canonici nobis super hoc justiciam de rusticis facient. Addi-
l.12-[tum quoque est ut neque aliquem ho]minem de terra Sancti Benedicti ad manendum in terra Ementarville canonici ullatenus suscipiant.
l.13 [Si vero aliquo modo evenerit, ubi] clamorem a nobis audierint eum a se expellant. De his igitur pauctionibus si aliquando canonici exi-
l.14-[re voluerint et a nobis vel a succes]soribus nostris justiciam querentibus secundum verba hec pauctum hoc exequi noluerint, ad decimam
l.15 Ermentaville redibimus [et possidebimus]. Ad hec canonici a nobis quesierunt, ut a majore Sainville qui in eadem decimacione feodum
l.16 et quasdam consuetudines habere se dicebat pacem eis omnino confirmaremus ut sine ulla vexacione de cetero utrinque res pa-
l.17-cifice remaneret, quod a nobis concessum est et confirmatum. Hec ut firma et illibata in futurum permaneant, inviolabili sanctione
l.18 statuimus, et ad confirmationis hujus permanens testimonium sigilli nostri inpressione presens scriptum munimus et fratrum capituli nostri
l.19 testimonio firmamus. S. de Bosonis abbatis. S. Gauberti prioris. S. Petri subprioris. S. Elanberti precentoris. S. Petri celarii.
l.20 Actum Floriaco [publice] anno incarnati Verbi M°C°XX°, regni Ludovici X°II[II]°, Adelaidis regine VII°.
l.21 Data per manum [Franberti armarii].
l.22 [sceau]. [...]FUM
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4536 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4536»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4536/. Date de mise à jour : 29/03/12.