Orléans, AD Loiret, G 42

<< < / > >>

Numéro4535

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1111(fiabilité :édition)

LieuOrléans(lat :in capitulo Sanct? Crucis)

DiocèseChartres

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographieen bas

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche220   mm

Hauteur à droite210   mm

Largeur en haut380   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurChapitre  de  SAINTE-CROIX d'ORLEANS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PERE  de  CHARTRES

Regeste

Accord entre le chapitre de Sainte-Croix d'Orléans et l'abbaye Saint-Père de Chartres au sujet de la dîme de Nids.

Texte

l.1 Quoniam rerum gestarum memoria litteris veracius et sine errore recolitur, utile duximus nos scilicet capitulum Sanctȩ Crucis et abbas Sancti Petri Carnotensis,
l.2 pactum societatis quȩ inter nos in capitulo nostro ab omnibus concessa est, litterarum memoriȩ commendare. Notum sit igitur successoribus utriusque partis, quod
l.3 abbas Sancti Petri Carnotensis Wilelmus sepius nos adierit, rogans ut medietatem decimarum terrȩ quam terram ȩcclesiȩ suȩ dederat rex apud Nit, quas
l.4 decimas juris ȩcclesiȩ nostrȩ manifestum est esse, ipsi ȩcclesiȩ suȩ concederemus. Cujus peticioni non statim adquievimus, sed tandem con-
l.5-siderantes quod multis expensis et magno labore terram illam quȩ deserta fuerat excoluissent, et quod pluribus donis potentes vicinorum castellorum eis paccare
l.6 conveniat, et insuper intelligentes quod per eos ipsȩ decimȩ fidelius exigentur et servabuntur, peticioni eorum tali pacto adquievimus, ut ipsi ecclesiam quȩ
l.7 ibi facienda erat de suo facerent, et nos medietatem reddituum ȩcclesiȩ haberemus, et si sacerdos ibi ponendus esset, per prepositum nostrum et per monachum
l.8 obedienciarium prius nobis deinde illis presentaretur, neque absque utrorumque consensu ibi constitueretur. Similiter et graneam in qua decima colligenda
l.9 fuerit, ipsi de suo facerent. Decimarius vero qui decimam ad graneam deferre deberet, a nobis et ab illis ponendus esset, et utrisque fidelitatem faceret.
l.10 Quod si duo ponendi essent, ipsi unum et nos alterum poneremus, et suus nobis et noster illis fidelitatem faceret, quod fideliter decimam conservaret. Cum
l.11 autem custodiendȩ granneȩ custodes ponentur, nos nostrum ponemus et de nostra parte conducemus, et ipsis monachis fidelitatem faciet, et si ipsi monachi servi-
l.12-entem posuerint ad custodiam ipsius granneȩ, nobis fidelitatem faciet. Si autem ipsi monachum ad custodiam graneȩ ponere voluerint, faciant, nobis tamen per servientem
l.13 unum fidelitatem faciat. Et si nos canonicum nostrum ad custodiam graneȩ ponere voluerimus, similiter per servientem unum monachis fidelitatem faciat. Postquam vero decima
l.14 excussa fuerit, cum mina dividatur, et farragium similiter equaliter. Hoc pactum factum est in capitulo Sanctȩ Crucis in presencia domini Lugdovici regis, anno sui regni IIIto,
l.15 presente Johanne Aurelianensi episcopo. Adfuerunt etiam testes ex parte canonicorum: Stephanus decanus, Archenbaldus subdecanus, Seguinus precentor, Buccardus archidiaconus, Gislebertus archidiaconus, Wlgrinus
l.16 archidiaconus, Hugo magister scolaris, Ermenfredus sucentor, Fulcherius archipresbiter, Zacharias dapifer, Droco, Hugo.
l.17 Ex parte vero ȩcclesiȩ Sancti Petri Carnotensis: Wilelmus abbas, Wilelmus prepositus ȩcclesiȩ Carnotensis, Hugo prepositus, Hugo archidiaconus Blesensis, Filippus subdecanus Sancti Aniani,
l.18 Warinus capitherius, Salomon canonicus Sancte Mariȩ.
l.19 In conducendo presbitero canonici Sancte Crucis nichil dabunt. CIROGRAPHUM. CIROGRAPHUM.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4535 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4535»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4535/. Date de mise à jour : 29/03/12.