Nantes, AD Loire-Atlantique, H 592

<< < / > >>

Numéro4531

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1133(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche168   mm

Hauteur à droite169   mm

Largeur en haut167   mm

Largeur en bas159   mm

AuteurFrioul, vicomte  de  DONGES

BénéficiairePontchâteau, prieuré de Marmoutier

Regeste

Frioul cède àl'abbaye de Marmoutierune terre et d'autres biens.

Texte

l.1 Notum sit presentibus et futuris, quod Frioldus filius Droaloii, pro anima sua et pa-
l.2-rentum suorum dedit monachis Sancti Martini majoris monasterii apud Pontis Castrum habi-
l.3-tantibus Guihunmaro et Cavallonio, terram ad opus duarum carracarum, inter planum
l.4 et boscum ad extirpandum in faiello. Concessit etiam eis ut acciperent de boscis
l.5 suis tam ad ȩdificandum quam ad omnia alia opera sua facienda quantumcunque eis
l.6 opus fuerit. Dedit etiam eis locum ad faciendum molendinum, et prata quȩ ibi habe-
l.7-bat in dominio suo. Dedit quoque pastionem ad pascendos porcos quotquot habuerunt,
l.8 ita quod nullum pasnagium inde reddent. Hȩc omnia dedit eis ita soluta et quieta,
l.9 sicut ipse habebat, ita libere ut in perpetuum non requirat ipse vel heres ejus aliquam
l.10 exactionem vel consuetudinem ab ipsis monachis qui habitabunt ibi. Concessit quoque eis
l.11 ut hospitentur ibi hospites quotquot poterunt hospitari, ita quietos ut ex eis nichil
l.12 unquam ab eo consuetudinis requiratur. Habuit etiam ipsis monachis hanc convenien-
l.13-tiam quod quando capella eorum esset facta et divinum officium celebraretur in ea, ipse face-
l.14-ret illuc venire uxorem suam et filios suos, necnon etiam fratres suos, et faceret
l.15 eos concedere ipsum donum ita libere et quiete sicut ipse illud fecerat. Donnus autem
l.16 Cavallonius et donnus Guihunmarus monachi, revestiverunt eum de beneficio Majoris
l.17 monasterii, ex parte abbatis et ceterorum fratrum. Hoc viderunt communiter ex utraque
l.18 parte atque audierunt, Nemenosius capellanus monachorum, Dago, Bilicus filius Rufini,
l.19 et Rodaldus frater ejus, Evanus carpentarius, Gaudinus, Brientius, Rotbertus
l.20 de Brivollat, Gaufredus de Faiello.

Notes

1

Bibliographie

BREHIER (Ernest de), Chartes relatives au prieuré de Pontchâteau (diocèse de Nantes), Nantes, 1864 (ou dans Bulletin de la société archéologique de Nantes, 3, 1863, p. 20-22, n° 2.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4531 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4531»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4531/. Date de mise à jour : 29/03/12.