Châlons-en-Champagne, AD Marne, H 781 n° 54

<< < / > >>

Numéro4520

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date01/09/1111(fiabilité :texte)

LieuSoissons(lat :Suessione)

DiocèseChâlons

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

AuteurLisiard, évêque  de  SOISSONS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE-AUX-MONTS  de  CHALONS-EN-CHAMPAGNE

Regeste

Lisiard, évêque de Soissons, donne à l'abbaye Saint-Pierre[aux-Monts] de Châlons l'autel de la villa Arsis.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, ego LISIARDUS, Dei gratia
l.2 Suessorum episcopus. Cum ex ipsius veritatis ore, sicut sacrosancta euvangelica continetur scriptura
l.3 omni petenti nos tribuere prȩcipiamur et omnibus, si fieri potest, hominibus benignos et liberales nos
l.4 esse oporteat, precipue tamen ad domesticos fidei piȩ affectionis et perfectȩ viscera
l.5 caritatis habere apostolica admonitione instruimur. Sed et inter domesticos fidei id
l.6 discretionis habendum censemus, ut eos qui in sanctȩ religionis professione et apostolicȩ conversationis imita-
l.7-tione, omnia communia habendo et monastice vivendo, cȩteris fidelium gradibus preminent, amplius
l.8 honoremus. Hac itaque consideratione inductus, et gratia et petitione domni BENEDICTI, SANCTI
l.9 PETRI Catalaunensis venerandi abbatis, viri nobis carissimi atque eruditissimi maxime commonitus et per-
l.10-suasus, dignum duxi ego LISIARDUS, Dei gratia Suessorum episcopus, altare de villa quȩ dicitur Arsis
l.11 quod ejusdem Sancti Petri Catalaunensis monasterium olim utcumque variabiliter et sub personarum mutatione
l.12 habuerat, eidem loco firme et perpetuo habendum hoc modo concedere. Habito namque inde consilio cum
l.13 ANSCULFO, archidiacono nostro, et fratribus nostris ecclesiȩ majoris canonicis, hoc bonum visum est, ut altare illud predi-
l.14-cta SANCTI PETRI abbatia peremniter possideret, ita ut nulla ulterius alia inde persona quam ipse decanus majoris
l.15 ecclesiȩ existeret et in anniversario nostro tam in vita quam post mortem nostram Suessionensi ecclesiȩ census scilicet
l.16 V solidi quotannis persolvantur. Hanc igitur concessionem quam salvo jure episcopi et archidiaconi et ministrorum
l.17 ejus constituimus, ne quis ulterius immutare presumat sub anathematis districtione interdicimus, et sigillo nostro
l.18 testimoniisque necessariis confirmamus. Signum LISIARDI, episcopi Suessionensis [croix]. Signum ANSCULFI,
l.19 archidiaconi. Signum Ebali, archidiaconi. Signum Petri, archidiaconi. Signum Fulconis, archidiaconi. Signum Hugonis, precentoris. Signum Odonis, sacerdotis. Signum Hugo-
l.20-nis, sacerdotis. Signum Gualteri, diaconi. Signum Girardi, diaconi. Signum Rotberti, diaconi. Signum Bartholomei, diaconi. Signum Laurentii, diaconi. Signum Gi-
l.21-raldi, subdiaconi. Signum Hugonis, subdiaconi. Signum Ivonis, subdiaconi. Signum Tetbaldi, subdiaconi. Signum Adam, subdiaconi. Signum Durandi, acoliti. Signum Leonis,
l.22 acoliti. Signum Johannis, acoliti.
l.23 Actum anno dominicȩ incarnationis MoCoXIo, indictione IIII, concurrentibus VI, epacta XX. Datum Suessione, kalendis septembris.
l.24 Ego Bernardus, Suessionensis ecclesiȩ decanus et cancellarius, subscripsi et relegi.
l.25 [sceau].

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°4520 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4520»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4520/. Date de mise à jour : 29/03/12.