Rennes, AD Ille-et-Vilaine, 24 H 110

<< < / > >>

Numéro4517

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1058(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseQuimper

RégionBretagne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche520   mm

Hauteur à droite515   mm

Largeur en haut288   mm

Largeur en bas300   mm

AuteurBenoît, évêque  de  CORNOUAILLES

BénéficiaireAbbaye  de  NOTRE-DAME  de  QUIMPER

Regeste

Benoît, évêque de Cornouilles, donne à Notre-Dame de Quimper le tiers de l'église de Guorleisan. Alain, comte, fait plusieurs doantions à Notre-Dame de Quimper.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Dei summi, et amore regis superni qui de virgine dignatus est nasci pro redemptio-
l.2-ne generis humani. Hae littere narrant quod Benedictus episcopus atque comes dedit pro redemptio-
l.3-ne animȩ suȩ terciam partem aecclesiȩ Guorleisan in hereditate perpetua Sanctȩ Mariae, in Aquilo-
l.4-nia civitate. Et iterum dedit ei terram a lapide qui dicitur Maen Tudi usque ad crucem quȩ est
l.5 juxta montem Chuchi, hinc usque ad fontem [quae dicitur] Pabi, deinde usque ad flumen Oded, in di-
l.6-cumbitione atque in hereditate perpetua. Et qui frangere aut minuere voluerit hanc
l.7 donationem et elemosinam anathema sit in die judicii, coram Deo et angelis suis, nisi digna
l.8 satisfactione emendare voluerit. Amen. Hii sunt testes in hoc: Augustin testis, Matguethen testis,
l.9 Clemens, Gleumarchuc, Alan Bellator Fortis, Orscant episcopus, Perenes mab Chenuut, Arme-
l.10-dan, consentiente Guiguoedon cum domino suo et filiis et militibus, Gurchi gubernante locum
l.11 cum suis donationibus. Alanus comes filius Benedicti supradicti villam dedit Sanctȩ Mariȩ matris
l.12 Domini pro anima sua in hereditate perpetua, quȩ vocatur Caer Guenn in Budoc Capsidun, videnti-
l.13-bus testibus: Gurchi abba, cum clericis suis, femina ipsius comitis Judeth, Haerveu prefectus, Edern,
l.14 Gurgar, Harscoet. Sub eodem tempore idem Alanus comes predictus iterum dedit tribum Matuudic
l.15 beatissimȩ Mariȩ virgini in dicumbitione atque in aeterna hereditate pro redemptione animȩ suȩ,
l.16 videntibus testibus multis: Orscant scilicet episcopus, Haeloc, Adoere, Judloguen, Edmeren, Cundiern,
l.17 Gurhedre. Et quicumque frangere voluerit aut minuere, iram Dei atque Marie virginis cui hoc
l.18 datum est incurrat. Rursumque dedit Alanus comes et uxor illius Judeth Sanctȩ Mariȩ et filiȩ suȩ
l.19 Hodiernȩ abbatissȩ decimam de Chelen, et sepulturam, et quicquid ad altare pertinet. Et iterum dedit
l.20 Chermar, et Chercaualloth et Coithbihan, et Cherloscheit, et En Chillio et Chercheresoc.
l.21 Itemque dedit decimam de Ploerle, et dimidiam villam ubi monasterium est. Et rursum dedit
l.22 villam quȩ vocatur Cherren, et Cherflos, et Lescoit, et Chercutedre, et Cherchogo, et Che-
l.23-nechturnur, et Pencheben et Penchors, et Trohcien. Miles quidam nomine Galuoreth
l.24 dedit Judeth comittisȩ terram Rosuargan, teste Alano comite. Deinde dedit Alanus
l.25 comes, et uxor ipsius Judeth Sanctȩ Mariȩ terram Cheradelhart, et Chergal, et Bren-
l.26-medno, et Chertaneth. Rursumque dedit terram quȩ vocatur Cherguen,
l.27 ad inluminationem altare Sanctȩ Mariȩ. Itemque dedit molendinum in Forest
l.28 de Fuinant, et exclusa, in dicumbitione atque in hereditate perpetua, viden-
l.29-tibus testibus multis: Hoel scilicet filius ejusdem comiti, Orscant episcopus, Ilisoch abba, Ran-
l.30-nulfus filius Niel, Gleuuian, Moruan vicecomes, Salamon filius Reueren, Rimeren Croch, Haerveu filius Ronvallon, Hedrevedo,
l.31 Judichael Guidett, Chadorett, et filius ejus Irispo, Gradelon filius Ninvon, Guigonus
l.32 de Roca, Hedrouual, Gurloen capellanus, et Orduthal monacha, et Fredeburga,
l.33 et Lisoia, et Milesindis, et Maria.
l.34 Et qui frangere aut minuere voluerit hanc donationem et elemosinam, anathema
l.35 sit in die judicii, coram Deo et angelis ejus, nisi ad satisfactionem et emendationem venerit.
l.36 Post mortem Alani comitis, dedit Judeth uxor ejus pro anima illius Sanctȩ Mariȩ molendinum in ri
l.37 et exclusa.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4517 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4517»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4517/. Date de mise à jour : 29/03/12.