Lille, AD Nord, 3 H 2 n° 6 Musée 305

<< < / > >>

Numéro451

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date01/11/1109(fiabilité :texte)

LieuLatran(lat :Laterani)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche684   mm

Hauteur à droite679   mm

Largeur en haut542   mm

Largeur en bas540   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-SEPULCRE  de  CAMBRAI

Regeste

Le pape Pascal II confirme à l'abbaye du Saint-Sépulcre de Cambrai l'ensemble de ses possessions.

Fac-similé

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO IN CHRISTO FILIO RAINERIO, ABBATI MONASTERII QUOD DICITUR SANCTI SEPULCHRI, INFRA CIVITATEM CAMERACENSEM, EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER
l.2 PROMOVENDIS IN PERPETUUM. Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatinus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Quia igitur dilectio
l.3 tua ad sedis apostolicȩ portum confugiens, ejus tuitionem devotione debita requisivit, nos supplicationi tuȩ clementer annuimus, et Sancti SEPULCHRI monasterium cui Deo auctore presides, apostolicȩ sedis auctoritate munimus. Statuimus
l.4 enim ut ea que vobis a predecessore nostro sanctȩ memoriȩ Gregorio septimo apostolicȩ sedis presule per privilegii paginam confirmata sunt quieta vobis semper et integra conserventur; videlicet ecclesia Sancti Martini Cameracensis que abbatia dicitur,
l.5 ecclesia sancti Georgii, et ecclesia sanctȩ Mariȩ Magdalene, cum altaribus suis, et plura curtilia cum districto toto, et terra arabilis juxta Cameracum, quam commutatam a Waldrico abbate Sancti Andreȩ donavit Lithbertus
l.6 episcopus, item Cameraci molendinum unum, apud Villam puerorum molendinum unum et dimidium, et omnis piscatio quȩ inter hec molendina est, item apud Nigellam molendinum unum cum districto, in pago Cameracensi
l.7 omnis villa Sancti Ylarii cum altari, de villa Rolantcurt tertia pars cum districto, ecclesia et altare de Salegio cum appendiciis suis, ecclesia et altare de Tum cum appendiciis suis, altare de Maineriis cum ap-
l.8-pendiciis suis, in villa de Relincurte curtilia et terra arabilis, in villa de Blathercurte duȩ partes [unius] cambȩ et curtilia et terra arabilis, in villa Banteneis, in Hera, Rameliis, Morenceis, Colregio, Olle-
l.9-villa, Marconio, Solobria et apud Veteres lis curtilia et terrȩ arabiles, apud Busserias unus mansus et terra arabilis, dimidium quoque predium de Gatenneis, in pago de Hainau Villerellum, et ecclesia cum altari
l.10 et appendiciis suis, salvo episcopali redditu, qui est nummorum duodecim, item terra que vocatur Vehut cum districto, in pago Letgii altare de Villanis cum appendiciis suis, pars altaris dimidia de Braina, altare de Gena-
l.11-in curte, villa in Bracbant que vocabant Nivuehovo, cum districto toto, et ecclesia et altare cum appendiciis suis, salvo episcopali redditu qui est nummorum duodecim. Super hec confirmamus vobis altare de Bunlari cum appen-
l.12-diciis suis, altare de Brugelectis cum multa familia, salvo episcopali redditu qui est quinque solidorum. Altare de Levues, salvo episcopali redditu qui est duorum solidorum, preterea quecumque predia, quascumque possessiones idem Sancti Sepulchri cenobium
l.13 presenti tertia indictione, legitime possidet, sive in futurum concessione pontificum, liberalitate principum, vel oblatione fidelium, juste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Oleum
l.14 infirmorum, consecrationes altarium sive basilicarum, ordinationes monachorum qui ad sacros fuerint ordines promovendi ab episcopo in cujus diocesi estis accipietis, siquidem gratiam atque communionem apostolicȩ sedis habuerit, et si ea
l.15 gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis catholicum quem malueritis adire antistitem et ab eo [consecrationum sacramenta] suscipere, qui apostolicȩ sedis fultus auctoritate, quȩ postulatur, indulgeat. Obe-
l.16-unte te, nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris vel de suo vel de alieno si oportuerit collegio
l.17 secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Ad hec decernimus, ut nulli omnino hominum liceat, idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel temerariis
l.18 vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sicut supradictum est, Cameracensis episcopi reverentia. Si qua igitur ecclesiastica
l.19 secularisve persona hanc nostrȩ constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat,
l.20 reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat.
l.21 Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. AMEN. AMEN.
l.22 Scriptum per manum Rainerii, scriniarii, regionarii et notarii sacri palatii.
l.23 [rota] Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus subscripsi. [benevalete].
l.24 Datum Laterani, per manum Johannis, sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, kalendis novembris, indictione IIIIa, incarnationis dominicȩ anno MoCoIXo, pontificatus autem domni Paschalis secundi papȩ anno XIo.
l.25 [sceau].

Bibliographie

PFLUGK-HARTTUNG (J. von), Acta pontificum romanorum inedita. Urkunden der Päpste 97-1197. rééd, 3 vol., Graz, 1958, t. 1, p. 100-101, n° 112.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°451 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°451»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte451/. Date de mise à jour : 29/03/12.