Châlons-en-Champagne, AD Marne, H 512 n° 1

<< < / > >>

Numéro45

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1079(fiabilité :texte)

LieuChâlons-en-Champagne(lat :in urbe Catalaunica)

DiocèseChâlons

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche580   mm

Largeur en bas320   mm

AuteurRoger III, évêque  de  CHALONS-EN-CHAMPAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE-AUX-MONTS  de  CHALONS-EN-CHAMPAGNE

Regeste

Roger III, évêque de Châlons, confirme et ratifie les privilèges accordés par ses prédécesseurs à l'abbaye Saint-Pierre-aux-Monts.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUȨ TRINITATIS SEMPER IN UNITATE PERMANENTIS,
l.2 ego ROTGERUS, tercius Dei gratia Catalaunensis episcopus, caritati omnium sanctae matris ȩcclesiae
l.3 filiorum nunc in presentiarum et in futuro notum volo fieri quod domnus LANBERTUS abbas cenobii Sancti
l.4 PETRI, dum olim ad me venisset sub multis suis precibus multisque monachorum suorum supplicationibus me
l.5 rogavit ut omnia quae monasterio suo predecessores mei dederant, ego et mente consentanea juste
l.6 donata esse judicarem, et privilegio teste voluntatis meae ȩcclesiȩ corroborarem. Quod, quia dignum
l.7 fore credidi et profuturum esse tutandis opibus monasterii prout fueram rogatus et nutu voluntatis meȩ
l.8 comprobavi et hanc cartam, propria scriptura mearum manuum, subsignavi. Noverit etiam quicumque
l.9 ad hoc audiendum curam suam adverterit quod Vualterus comes cum de beneficio ȩcclesiȩ Sancti STEPHANI in
l.10 feodo apud Bussiacum teneret, ȩcclesias duas matrem scilicet et capellam unam predecessori meo secundo Rotgero
l.11 capellam reddidit, ad hoc quidem ut beati PETRI predicto monasterio traderetur. Quod ita factum est.
l.12 Michi vero postquam vicem ejus Deo donante suscepi, idem comes et matrem ȩcclesiam reddidit quam ego
l.13 pro illius animȩ mercede et meȩ eidem monasterio donavi, sub hoc tamen racionis jure ut persona, quae
l.14 in hac ȩcclesia curam teneat animarum, gratis et sine munere omni tempore substituatur. Ceterum prefato
l.15 monasterio concessi altare de sancto Johanne, in pago Stadunensi, eo tamen tenore ut omnes altaris redibitiones
l.16 monachis Sancti Johannis Baptistȩ distribuantur et ut firmius [...]a eidem ȩcclesie Sancti Johannis jugiter permaneat.
l.17 Preterea debebat habere ȩcclesia Sancti PETRI altare de [vil]la quȩ dicitur Galones quod [ut mihi] concederet
l.18 ab abbate impetravi et ȩcclesiȩ Beati STEPHANI tradidi et pro ipso beato PETRO [alta]re de Sancto LEUDOMIRO
l.19 restitui. Dedi etiam eidem monasterio altare de Roseto et illud de sancto Germano, altare autem de Canponia et
l.20 capellam quȩ predecessor meus Rotgerus eidem monasterio contulit, et ego laudo et concedo. Haec omnia ei perhenniter
l.21 habenda concessi et concedo unde et has litteras nostra auctoritate confirmo ut quamdiu vixero anniversarius
l.22 ordinationis meȩ dies in ȩcclesia celebretur, post obitum quoque mei memoria jugiter habeatur. Ergo, si quis huic sententiȩ nostrȩ
l.23 refragari temptaverit et contra istas nostrȩ auctoritatis litteras temerario ausu agendo de his omnibus quȩ prefato
l.24 monasterio dedi quȩque daturus sum aliquid auferre molitus fuerit, molitio ejus irrita habeatur et perpetuo anathemate
l.25 dampnetur.
l.26 [monogramme] episcopus.
l.27 Actum Catalaunis, per manus donni Hugonis cancellarii, anno ab incarnatione Domini millesimo LXXVIIII,
l.28 indictione II, epacta XV, regnante Philippo rege in Gallia
l.29 et episcopante Rotgero tercio in urbe Catalaunica.
l.30 GUARINUS scripsit et subscripsit.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°45 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°45»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte45/. Date de mise à jour : 29/03/12.