Lille, AD Nord, 40 H 72 n° 534

<< < / > >>

Numéro448

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1107(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche440   mm

Hauteur à droite428   mm

Largeur en haut410   mm

Largeur en bas417   mm

AuteurEmmissa

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-JEAN-BAPTISTE  de  VALENCIENNES

Regeste

Emissa concède à l'abbaye Saint-Jean de Valenciennes le droit de percevoir le tonlieu de Valenciennes pendant la première semaine du carême.

Fac-similé

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. Ego Emmissa quȩ cognominor Comitissa,
l.2 Isaac et Maltheldis filia, Fastrei de Fossato conjunx effecta, cum satis florerem mundana gloria, et de patrimonio meo possiderem
l.3 plurima et honesta, cumque pro certo scirem omnia hȩc fore caduca, vel transitoris, divini precepti non immemor, cogitavi
l.4 honorare Deum de mea substantia. Honoravi autem sic. Bonis ditata plurimis, particeps eram theolonei
l.5 Valentianensis. Pro salute igitur animȩ meȩ, pro salute etiam patris et matris, pro salute domini mei karissimi Rogeri
l.6 scilicet de Wavring, pro salute pariter omnium antecessorum meorum, theloneum illius ebdomadȩ quȩ me prima
l.7 contingebat in quadragesima, tradidi in perpetuum sancto Johanni Baptistȩ de castello Valentianensi ad usus et sustentationem XIII
l.8 canonichorum, inibi Deo ȩgregie famulantium, hoc annuente Balduino Montensi comite, cum uxore sua Iolende comitissa,
l.9 a quibus tenebam illud beneficium, annuentibus etiam cunctis fratribus suis, atque sororibus, annuente pariter matre sua
l.10 ida scilicet comitissa. Hoc autem ut ratum esset, atque in ȩternum inviolabile permaneret, cartam hanc inde fieri precepi,
l.11 quam prefatus comes Balduinus sigillo suo insignivit, horumque legalium testium subsignatorum testimonio corroboravit.
l.12 Signum Godefridi, Hugonis, castellanorum de Valentianis. Signum Godzewini de Avesnes. Signum Anselmi de Merbis; Signum Wigeri de Thuinio.
l.13 Signum Arnulfi de Croiz. Signum Godefridi de Arescod. Signum Baldrici de Rosgin. Signum Huberti de Hosden. Signum Gerardi Arnulfi filii. Signum Guillelmi
l.14 de Dononio. Signum Walcheri majoris. Signum Anselmi majoris. Signum Amandi. Signum Gonteri. Signum Arnulfi. Signum Fulconis. Signum Soywardi.
l.15 Signum Raineri. Signum Hugonis. Signum Walcheri. Signum Lietdini. Signum Balduini veritatis. Signum Heluini. Actum est hoc anno
l.16 ab incarnatione Domini MCVIIo, indictione II.
l.17 [sceau].

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°448 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°448»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte448/. Date de mise à jour : 29/03/12.