Lille, AD Nord, 36 H 2 n° 3

<< < / > >>

Numéro442

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date01/04/1104(fiabilité :texte)

LieuLatran(lat :Laterani)

DiocèseCambrai

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé (Interrogation)

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche504   mm

Hauteur à droite500   mm

Largeur en haut400   mm

Largeur en bas401   mm

AuteurPape Pascal II

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-AUBERT  de  CAMBRAI

Regeste

Le pape Pascal II confirme à l'abbaye Saint-Aubert de Cambrai l'ensemble de ses possessions.

Fac-similé

Texte

l.1 PASCHALIS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, DILECTO FILIO ADAE, ECCLESIAE SANCTI AUTBERTI ABBATI, ET EJUS FRATRIBUS IN EADEM ECCLESIA CANONICAM VITAM PROFESSIS EORUMQUE
l.2 successoribus in eadem observantia permansuris in perpetuum. Salvatoris nostri promissa sunt: Qui reliquerit fratres aut sorores aut agros aut domos propter me,
l.3 centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Et si ergo propter Deum agros aut domos coacti persecutionibus reliquistis, non minus quȩ sunt ecclesiae
l.4 possidetis, quia meliorem et manentem subtantiam requiritis. Ipsam igitur Cameracensem Sancti Autberti ecclesiam cum omnibus bonis suis dilectioni vestre praesen-
l.5-tis privilegii pagina confirmamus, et petitioni vestre benignitate debita inpertimur assensum. Vite namque canonice quem illic professi estis decreti
l.6 hujus auctoritate corroboramus, et ne cui post professionem exhibitam proprium quid habere, neve sine abbatis vel congregationis licentia de claustro discedere
l.7 liceat interdicimus, et tam vos quam vestra omnia sedis apostolicȩ protectione munimus. Vobis itaque vestrisque successoribus in eadem religione permansuris
l.8 ea omnia perpetuo possidenda sancimus quȩ ad prefatam beati Autberti cenobium vel Cameracensium episcoporum vel aliorum fidelium legitimis donationibus per-
l.9-tinere videntur: ecclesiam videlicet Sancti Vedasti in prefata Cameracensi civitate sitam cum LXV mansis, et tres cambas et duos furnos et unum molendinum
l.10 et terram trans fluvium Scauth nuncupatum a porta usque ad viam sancti Remigii; villam quoque totam Thiletum dictam et quicquid ad eam pertinet; altare de Vinciaco
l.11 cum omnibus membris suis; altare de Vilers Rainardi et terram quam tres fratres Hugo, Vuiboldus et Elbertus in eadem villa de Haistaldi prato et quicquit juris
l.12 possidebant in villa que dicitur Berelgeias et apud Dehereias predictȩ ecclesiȩ contulerunt sine omni exactione liberrimȩ; altare de Goegio; altare de Otvi-
l.13-lers, ecclesiam Sancti Autberti in villa quȩ Andra dicitur et LIIIIor mansos et terram arabilem; altare de villa quȩ dicitur sanctus Vedastus, et quartam partem
l.14 alodii de Alberciis; alodium quod dedit Robertus de Pulchro Manso apud Fontanas; ecclesiam de Siccis Avesnis cum LIIIIor mansis terramque arabilem et silvam;
l.15 altaria quoque de Tiens et de Maten et de Salsoio et dimidium altaris de Ruva, dimidium etiam de Ivurio; altare de villa que Strada nuncupatur;
l.16 altare de Chaum et altare de Gualhuncurt; altaria de Maalvilla et de Barastra atque Silviniaco; apud Scaldevreium duos mansos et terram
l.17 cum tota decima ipsius terre; apud Naviam decem mansos quos Goisfridus tradidit; altaria sane ipsa sine personali redemptione perpetuo eidem ecclesiȩ possidenda
l.18 censemus, salvis episcoporum justitiis que apud vos obsonia nuncupantur. Oleum vero infirmorum ab episcopali sede remotis contradictionibus accipiatis, ad unguendos
l.19 fratres ceterosque fideles qui ad vos confugerint. Obeunte te nunc ejus loci abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur,
l.20 nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, de suo vel de alieno, si oportuerit collegio secundum Dei timorem sibi preesse providerint. Si qua sane ecclesiastica
l.21 secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit,
l.22 potestatis honorisque sui dignitate careat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,
l.23 et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi,
l.24 quatenus et hic fructum bonȩ actionis percipiant, et apud districtum judicem premia aeternȩ pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum JOHANNIS scriniarii
l.25 regionarii et notarii sacri palatii.
l.26 Ego Paschalis catholicȩ ecclesiȩ episcopus subscripsi.
l.27 [rota] BLVT.
l.28 [Datum Laterani per manum Johannis, sancte Romanȩ ecclesiȩ diaconi] cardinalis, kalendis aprilis, indictione IX, incarnationis dominicȩ anno MoCIIIIo pontificatus domni Paschalis secundi pape IIIIo.
l.29 [SIG].

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5938.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 163 (Paschalis II, Gelasius II, Hugo de S. Maria, Guillelmus de Campellis, Lambertus Audomarensis), Paris 1854, col. 109.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°442 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°442»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte442/. Date de mise à jour : 29/03/12.