Lille, AD Nord, 1 G 599 n° 3019

<< < / > >>

Numéro441

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date20/10/1103(fiabilité :texte)

LieuThérouanne(lat :Tarvenn?)

DiocèseThérouanne

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographieà gauche

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche447   mm

Hauteur à droite353   mm

Largeur en haut120   mm

Largeur en bas181   mm

AuteurChapitre  de  SAINT-AME  de  DOUAI

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-PIERRE  de  CASSEL

Regeste

Le chapitre de Cassel conservera la terre à Vleteren que le chapitre de Douai lui contestait, mais versera à ce dernier une redevance annuelle de huit hodia d'avoine et sept sous.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 Scriptorum consuetudo ideo tenetur a patribus inventa, ut quod temporum
l.3 deleret antiquitas, ad notitiam posterorum reformetur per cartarum monimenta.
l.4 Nos igitur Duacenses canonici sancti Amati hanc consuetudinem approbantes
l.5 pactionem commendavimus litteris, quȩ inter nos et Cassellienses canonicos
l.6 sancti Petri ordinata consistit. Domnus enim Acardus et domnus Arnulfus archi-
l.7-diaconi jussu domni Johannis episcopi qui eo tempore presulabat ȩcclesiȩ Teruanensi
l.8 et consensu utriusque partis in ea causa vicem et locum tenentes pontificis
l.9 hanc inter nos et prȩdictos Cassellienses canonicos ordinaverunt pactionem
l.10 ut singulis annis in festivitate sancti Andreȩ octo hodia avenȩ ad mensuram
l.11 ipsius villȩ et VIItem solidos Flandrensis monetȩ ȩcclesiȩ nostrȩ persolverent pro
l.12 terra sancti Amati quam apud Fleternam villam ejusdem sancti tenent, eam vide-
l.13-licet terram quam Balduinus comes de Insula pro ejusdem respectus mune-
l.14-re ab ȩcclesia sancti Amati tenuerat aliquanto tempore. Hac utriusque approbata
l.15 conventione ne aliquando in oblivionem aut in ambiguum laberetur, sub cyrogra-
l.16-pho eam memoriȩ commendavimus, et presente domno Johanne episcopo et ceteris idoneis
l.17 testibus in sinodo eam firmavimus.
l.18 Ego Johannes Dei miseratione Teruanensis episcopus hanc pactionem in presentia
l.19 mea firmatam testificor et sigilli mei impressione corroboro. Signum Acardi
l.20 archidiaconi. Signum Arnulfi archidiaconi. Signum Lantberti abbatis sancti Bertini. Signum Er-
l.21-mengeri abbatis de Bergis. Signum Geroldi abbatis de Ham. Signum Normanni abbatis de
l.22 Monsteriolo. Signum Walteri abbatis de sancto Judoco. Signum Gisleberti abbatis de An-
l.23-dernis. Signum Odonis abbatis de Alci. Signum Bernulfi prepositi de Guatinis. Signum
l.24 Alboldi prepositi de Formesellis. Signum Gerardi prepositi de Ipra. Signum Guari-
l.25-ni decani ȩcclesiȩ sanctȩ Mariȩ Teruanensis. Signum Gualteri custodis. Signum
l.26 Fulcuini cantoris. Signum ceterorum canonicorum ejusdem ȩcclesiȩ, scilicet Gotse-
l.27-lini, Lantberti, Rogeri, Alulfi, Hermari, Tedboldi. Actum est
l.28 hoc Taruennȩ, anno Christi Dei MCIII, indictione XI, XII kalendas novembris.
l.29 [sceau]. CIROGRAPHUM.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°441 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°441»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte441/. Date de mise à jour : 29/03/12.