Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 79 n° 384
Numéro4377
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrebulle
Date12/05/1121(fiabilité :texte)
LieuPise(lat :Pisis)
DiocèseCagliari
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau bulle
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche540 mm
Largeur en bas445 mm
AuteurPape Calixte II
BénéficiaireSaint-Saturne de Cagliari, prieuré de Saint-Victor de Marseille
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-LARITER SUBSITUENDIS, IN PERPETUUM. Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, [sic l]egitima desiderantium non est differenda petitio. Quamobrem, dilecte in Christo fili, Philippe prior,
l.3 tuis petitionibus clementius annuentes, beati Saturni monasterium, cui, Deo auctore, presides, in beati Petri tutelam suscipimus et contra pravorum hominum nequitiam protectione sedis apostolicȩ communimus. Statuimus enim ut
l.4 ecclesiȩ, possessiones et bona omnia, quȩ, vel ex nobilis recordationis Constantini judicis et matris ejus Verȩ atque filii ejus Mariani dono, vel Karalitanorum pontificum bonȩ memoriȩ Ugonis, Gualfredi
l.5 necnon et venerabilis fratris nostri Guillelmi concessione, aut aliorum fidelium oblatione, monasterio eidem legitime collata sive adquisita sunt, aut in futurum, largiente Deo, juste atque canonice offerri adquirive
l.6 contigerit, firma ei semper et illibata permaneant, in quibus hȩc propriis duximus nominibus anno[tanda]: ecclesias videlicet sancti Evisi de Nuras, sancti Petri de Piscador, sancti Luciferi de Pao, sancte Mariȩ de Vineis,
l.7 sanctȩ Mariȩ de Sabol, sancte Mariȩ de Leen[.], sancti Petri de Serra, sancti Andreȩ, sancte Mariȩ de Gip, sanctȩ Ananiȩ de Portu, sancte Mariȩ de Portu Salis, sancti Eliȩ de Monte, sancte Victoriȩ de Nuraxi, sanctȩ Mariȩ
l.8 de Arcu, sancti Petri de Ponte, sancti Ambrosii de Uta, sancte Barbarȩ de Aqua Frigida, sanctȩ Mariȩ de Margamin, sancti Petri de Ruina, sancti Salvatoris de Bagnaira, sanctȩ Luciȩ de Civita, sancti Evisi
l.9 de Quarto et sancti Luxurii de Mara, cum servis et a[nc]illis, saltibus, vineis, pratis et omnibus pertinentiis earum. Decernimus ergo ut nulli judici, regi vel marchioni neque ulli omnino hominum
l.10 liceat idem monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur,
l.11 eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura, salva Karalitani archiepiscopi reverentia canonica; ad hȩc adicientes, medietatem
l.12 decimarum Karalitani judicis eidem monasterio confirmamus, sicut ex prefati Constantini judicis donatione collata et Karalitanorum pontificum concessione firmata est, et sicut in predicti
l.13 fratris nostri Guillelmi archiepiscopi cyrographo continetur. Preterea statuentes censemus ut predictum beati Saturni monasterium sub Massiliensis cenobii potestate ac jurisditione in perpetuum perseveret,
l.14 sicut hactenus cognoscitur permansisse, neque ulli penitus facultas sit ipsum ab ejus obedientia [vel] subjectione subtrahere. Ad judicium autem perceptȩ a Romana ecclesia tuitionis, aureos duos
l.15 per annos singulos Lateranensi palatio persolvetis. Si qua igitur, in futurum ecclesiastice se[culari]sve persona hanc nostrȩ constituitionis paginam sciens, contra eam temere
l.16 venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua em[enda]verit potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere
l.17 de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtȩ ul[t]ioni subjaceat.
l.18 Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatenus et hic fructum bonȩ actioni percipiant et apud districtum judicem premia ȩternȩ pacis inveniant. AMEN. AMEN. AMHN.
l.19 [rota] Ego Calixtus, catholice ȩcclesiȩ episcopus ss. [benevalete].
l.20 Data Pisis per manum Grisogoni, sanctȩ Romane ecclesiȩ diaconi cardinalis ac bibliothecarii, IIII° idus maii, indictione XIIIa, incarnationis dominicȩ anno M°C°XX°I, pontificatus autem domni Calixti secundi pape anno II°.
l.21 [sceau].
Bibliographie
JAFFE-LOEWENFELD, n° 6846.
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 241-242, n° 850.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4377 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4377»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4377/. Date de mise à jour : 29/03/12.