Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 79 n° 382
Numéro4375
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1118(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche240 mm
Largeur en bas190 mm
AuteurPierre Rotfridus, abbé de SAINT-NAZAIRE de MEZOULS
BénéficiaireMarie Soneria et ses enfants
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-rii de Medulio, dono tibi Marie Sonerie, et infantibus tuis Petro Sonerio et Stephano Bona
l.3 Fos, et Guilelmo et filie tue Guilelme, et omnibus quibus volueritis, preter caballeriis et sanctis et
l.4 clericis, partem superiorem de terra quȩ est ad Formigos, ad quartum et ad servitium, quam terram partirunt
l.5 et diviserunt inter Pontiam de Cruce et nos fratres Pontii Deodati de Maleriis et Petrus Geraldi de
l.6 Roveriis et Guilelmus Bremundi et Petrus Dominicus in duas partes, non tamen equales, per transver-
l.5-sum, quia major pars nostra minus valebat parte altera, quando partiti sunt eam supradicti viri. Hec
l.8 terra a circio afrontat in terra Stephani Bona Fos; ab oriente, dat frontum in vinea Petri Ros-
l.9-tagni de Marovilo; ab occidente, dat terminum in terra Petri Rostagni de Porcano; a ven-
l.10-to, ponit terminium in alia parte quȩ est de ista terra. Istam terram supradictam dono vobis supradictis
l.11 fratribus Petro et Stephano Bona Fos et Guilelmo et vestris, tali ratione quod dȩtis quartum de toto
l.12 blado quod fuerit in ipsa terra, in omni anno, et tres denarios mergorienses, in unoquoque anno, eclesie Sancti
l.13 Nazarii de Medulio et monachis ejusdem loci, in k. semper augusti, et decimas. Quam terram
l.14 poteritis vos supradicti fratres et vestri parentes impignorare cuicumque volueritis, preter caballe-
l.15-riis et sanctis et clericis, salvo tamen consilio monachorum Sancti Nazarii de Medulio, sine quo[rum]
l.16 consilio, si volueritis, potestis eam donare sive relinquere illi eclesie cujus fundus est. [Et scien]-
l.17-dum quod per istam terram dedistis michi supradicto Petro Rothfredi, priori Sancti Nazarii, vos, supradicti
l.18 fratres, V solidos pro acapto, de quibus nichil remansit in debito. Et de omnibus, sicut superius dictum [est],
l.19 mandavi ego supradictus Petrus prior fieri cartam, et cum carta trado vobis supradictis fr[atribus et parentibus]
l.20 vestris ipsam terram a termino usque in terminum, sicut terminaverunt eam supradicti viri per fidem et [sine]
l.21 malo ingenio perpetue possidendam et hoc cum consilio et laude Otonis monachi et
l.22 Guilelmi diachoni, qui fuit filius Pontii Geraldi de Medulio. Hoc totum placitaverunt
l.23 Girbertus de Mergurio et Guillelmus Pontii de Nimitis et Petrus Rostagni de Ovorio. Cui
l.24 placito interfuit Raimundus de Silviniaco, qui scripsit hanc cartam, precepto supradicti Petri
l.25 Rothfredi, prioris Sancti Nazarii, anno quo supra. Et est convenientia quod debemus istam terram
l.26 in tercio vel in quarto anno femare.
Bibliographie
GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 573-574, n° 1101.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°4375 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4375»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4375/. Date de mise à jour : 29/03/12.