Lille, AD Nord, 1 H 34 n° 384

<< < / > >>

Numéro437

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1101(fiabilité :texte)

LieuTournai(lat :Tornaco)

DiocèseArras

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographieà droite

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche720   mm

Hauteur à droite731   mm

Largeur en haut244   mm

Largeur en bas245   mm

AuteurBaudri, évêque  de  NOYON - TOURNAI

BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN

Regeste

Baudri, évêque de Noyon-Tournai, donne à l'abbaye d'Anchin l'autel de Templeuve.

Texte

l.1 [croix] IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI , EGO BALDRICUS,
l.2 Dei gratia Tornacensium seu Noviomensium episcopus, omnibus Christi fidelibus, tam futuris
l.3 quam presentibus, sic transire per bona temporalia, ut non amittant ȩterna.
l.4 Pastoralis sollicitudo nos urget, et divina et apostolica preceptio nos admonet,
l.5 ut dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad dome-
l.6-sticos fidei. Quapropter aecclesiam sancti MARTINI Templovii in Peula, et
l.7 omnia quae ad eam pertinent, assentiente domno Lamberto archidiacono, et cleri-
l.8-cis sanctae Mariae Tornacensis, cui Deo auctore deservio assentientibus, annuen-
l.9-te quoque Amulrico, qui ejusdem altaris actenus erat persona, domno etiam Manasse
l.10 Remorum venerabili archiepiscopo, necnon et clericis sanctae Remensis aecclesiae interveni-
l.11-entibus atque consiliantibus, pro remedio animȩ meae, atque meorum tam predecesso-
l.12-rum quam successorum, tibi o Aimerice monasterii sancti Salvatoris, in insula quae
l.13 vocatur Aquicinctus constructi, gratia Dei abbas, tuisque successoribus in eodem
l.14 cenobio Deo famulantibus jure perpetuo possidendam, libere absque persona, et absque omni
l.15 emptionis vel redemptionis exactione, contrado, dono, atque concedo, ita tamen,
l.16 ut singulis annis solitum censum, tu et tui successores, michi meisque successoribus per-
l.17-solvatis. Concedimus etiam, ut tu vel tui successores presbiterum in eadem aecclesia
l.18 constituatis, qui curam animarum a me, vel a vicariis mei suscipiat, et tam pro se
l.19 quam pro sibi commissis rationem reddat. Ut autem hoc inconvulsum et ratum
l.20 omni tempore permaneat, corroboravimus, et sigilli nostri impressione signavimus.
l.21 Quicumque autem hanc dationem fideliter servaverit, in hoc seculo remissionem
l.22 peccatorum, et in futuro vitam ȩternam obtineat. Quicumque vero hoc infregerit, vel
l.23 infringere molitus fuerit, anathema maranatha fiat. Huic dationi interfuerunt
l.24 hi, quorum nomina sunt subsignata. Signum mei ipsius Baldrici [croix] episcopi. Signum Lamtberti archi-
l.25-diaconi. Signum Petri decani. Signum Herimanni prepositi. Signum Balduini cantoris. Signum Siceri.
l.26 Signum Lietberti. Signum domni abbatis Hugonis de sancto Amando. Signum domni Odonis abbatis
l.27 Tornacensis. Signum abbatis Siceri Gandensis. Signum Alberti abbatis Hasnoniensis.
l.28 ACTUM EST HOC TORNACO ANNO DOMINICȨ INCARNATIONIS MILLESIMO
l.29 CENTESIMO I, INDICTIONE VIII, PRESULATUS DOMNI BALDRICI ANNO III.
l.30 Ego Wido cancellarius legi et subter firmavi.
l.31 [sceau]. [croix] PRIVILEGIUM SANCTI SALVATORIS DE TEMPLOVII ALTARI [croix].

Bibliographie

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 169.

GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 113-115, n° 19.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°437 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°437»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte437/. Date de mise à jour : 29/03/12.