Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 75 n° 361
Numéro4355
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date11/09/1106(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseMarseille
RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche250 mm
Largeur en bas362 mm
AuteurGuibert de TOURVES
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-mus in ejusdem Domini nostri Christi nomine, ego Guidbertus de Torreves multorum magnorumque peccaminum sarcinis gravatus, metuens ne super
l.3 ventura nox subito ociosam tarditatem meam preoccupando, semitas michi longioris pigricie intercludat, quibusdam exactis jam oris qua-
l.4-si ad undecimam oram, ad Patris familias misericordiam confugio ut vel de sero venientem, ad vinee sue culturam conducere, et mercedis bene
l.5 operantium in ea, me participens facere dignetur. Sed quia secundum quod alibi scriptum est, non decet alicujus manum ad accipiendum porrec-
l.6-tam et ad dandum collectam esse, extendere debeo prius ad dandum, quatinus securius impudenciusque postmodum ad accipiendum audeam
l.7 meam manum porrigere. Clementissimo igitur Deo, sanctissimeque ejus genitrici Virgini Marie ac sanctissimis martyribus Victori atque sociis ejus apud
l.8 Massiliense monasterium venerabiliter quiescentibus et Ricardo abbati ac successoribus ejus, monachis quoque presentibus et futuris in predicto cenobio Deo
l.9 servientibus, omne alodium meum quod jure hereditario in valle de Bruneng habeo, dono et concedo pro peccatis et offensionibus meis omniumque parentum ac
l.10 filiorum meorum, tali convenientia, ut filius meus Bermundus per manum abbatis jamdicti loci in vita sua teneat, decimam monachis Massiliensibus pro retinemen-
l.11-to vel recordatione omni anno de fructu predicti alodii dando. Post mortem autem nominati filii mei revertatur predictus honor sine omni fraude
l.12 ingenio vel retinemento alicujus persone succedentis generationis meȩ ad monasterium prelibatum, a monachis in perpetuum possidendus. Deinde dono omnes
l.13 vineas dominicatione meȩ quam habeo in valle de Follia, sine ullo filii vel alicujus hominis retinemento, et firmare donationem istam omnes propinquos
l.14 et amicos meos precipio, firmaque et inconcussam esse perenniter volo. Facta est carta hujus donationis ab incarnatione Domini anno millesimo centesi-
l.15-mo VIto, indictione XIIII, III idus septembris, scribente Raimundo. Testes vero et firmatores sunt isti: Bermundus [croix] firm[avit], Rotbaldus Ato [croix] firm[avit], Villelmus
l.16 Lodonus [croix] firm[avit], Raimundus Condorcius [croix] firm[avit], Raimundus de Cainosc [croix] firm[avit], Isnardus de Rosset [croix] firm[avit].
Bibliographie
AMARGIER (Paul), Chartes inédites du fonds Saint-Victor de Marseille : XIe siècle, Université d'Aix-Marseille, thèse de 3e cycle, 1967, n° 102.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4355 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4355»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4355/. Date de mise à jour : 29/03/12.