Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 74 n° 357

<< < / > >>

Numéro4352

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date18/01/1103(fiabilité :texte)

LieuMont Pélerin(lat :in castello quod appellatur Mons Peregrinus)

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche400   mm

Largeur en bas280   mm

AuteurRaimond IV de Saint-Gilles, marquis  de  PROVENCE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Raimond de Saint-Gilles, marquis de Provence, donne à Saint-Victor de Marseille et à l'abbé Richard, la moitié de la ville de Gibellet située sur le bord de mer en Syrie, entre Tripoli et Beyrouth.

Fac-similé

Texte

l.1 [In nomine] sanctȩ et individ[ue] Trinitatis. [E]go Raimundus, gratia Dei Sancti Egidii comes et Provintiȩ marchio, princeps
l.2 autem, Deo auxiliante, m[ilicie] Christianȩ in [Jerosoli]mitano itinere, considerans peccatorum meorum immanitatem,
l.3 atque parvissimȩ quȩ mecum est christianit[atis, pro div]ersis excessibus imbecillitatem, instante etiam omnibusque modis inquiren-
l.4-[te], labores quoque su[os et so]llicitudinem in [meo se]rvicio exp[ende]nte domno RICARDO, sanctȩ R[omanȩ] ecclesie cardinale et Massilien-
l.5-[se] abbate, dono et concedo unigenito Dei filio ejusque venera]bili matri SANCTE MARIE, necnon preciosis martiribus VICTORI et sociis ejus,
l.6 aliisque quorum relliquiȩ apud honorabil[e monasterium M]assiliense in Christo requiescunt, medietatem civitatis quȩ vocatur Gibellet, quȩ etiam
l.7 in litore magni maris, altis muris [fi]rmisque turribus munita, inter Tripolim et Berutum sita est, et omnium ad eam mari
l.8 [et] terra pertinentium, videlicet in ecclesiis, villis, castellis, casalibus, terris cultis et incultis, in portu ac naufragiis, sive in
l.9 [c]untis ubique pertinentiis. Ista omnia ego R., [graci]a Dei comes, immutabili donatione confirmo et corroboro Domino D[eo]
l.10 predictisque sanctis ac monasterio, presenti quoque [ejusdem] loci abbati R[icardo], vel successoribus illius monachis etiam presentibus et futuris ibidem
l.11 Deo servientibus, sine fraude et dolo omnique malo ingenio, ut ipsi in perpetuum, jure hereditario, honorifice possideant,
l.12 potestative teneant, fel[ic]iter honeste[que] habeant. Hoc autem feci, venerabilibus comilitonibus meis consulentibus, immo
l.13 cohortantibus, Wuilelmo scilicet Arvernensi co[mi]te, Biterrensi vero viceco[mite B.] reverentissimo denique
l.14 Aicardo Massiliensi, Berengarioqu[e Narbonensi, qua]tinus omnipotens [Deus, predictorum] sanctorum et congregationis intercessionibus, et meis propi-
l.15-ciari dignetur iniquit[at]ibus et sue pau[cissime christianitatis, que me si]bi post ipsum in caput et principem elegit, se opponat
l.16 adversitatibus. Cartam vero donacionis [ujus ita] firmam et ratam inviolabilemque, tam ego quam prescripti nostri exercitus proce-
l.17-res, esse volumus et volendo sanccimus, sancciend[o ex] auctoritate superni judicis, beati quoque P[etri] apostolorum principis, cujus obȩdi-
l.18-entia ac fidelitate presentia arma gest[amus], omniumque sanctorum et nostra contradicimus quo nullus rex, nullus princeps, null[i]
l.19 denique, cujuscumque dignitatis ordinisve, sive clericalis sive laicalis potestas, ei aliquam violentiam inrumpendo inferre
l.20 presumat. Si autem, quod absit, post nostrum excessum, quia mortis legibus subjacemus, aut ante, quoniam judicia Dei abissus multa,
l.21 [aliqu]is hujus nostri laboris, Deo permittente, potestate preditus cupiditatis suȩ, tyrannidem super elemosinam aut donacionem nostram
l.22 [exe]rcere, eam infringendo, temptaverit, divinȩ ulcioni in futuro pȩnis plectendus ȩternis subitiatur, et in
l.23 presenti, quemadmodum [A]chab pro agro Naboth Jezrahelitȩ, quem male possidere concupivit, deonestatus, a judi-
l.24-tio publico condempn[at]us, omni honor[e] privetur, nisi quod injuste presumpserit, digna satisfaccione emendare curave-
l.25-rit, in pristi[nam] dignitatem honorem [re]stituens, et pro damno quod intulerit monasterio auri optimi libras mille componens,
l.26 [cart]a ista et donacione stabili imm[utabi]lique permanente in perpetuum. Facta est autem carta donationis hujus anno ab
l.27 incarnatione Domini millesimo centesimo IIIo, mense januario, sub die XV kalendarum februarii, luna VIa, inditione XIa,
l.28 in castello quod appellatur Mons Peregrinus, [et est] ante portam Tripolensem constructum, regnante etiam in Franc[ia]
l.29 rege Philipo, epacta XIa, concurrente IIo. Raimundus comes firmat. Sig[croix]num Wilelmus comes firmat. Sig[croix]num
l.30 Bernardus vicecomes firmat. Sig[croix]num Ai[car]dus firmat. Sig[croix]num Berengarius Narbonensis firmat. Sig[croix]num Guillelmus Ugonis
l.31 [firmat]. Sig[croix]num Petrus, episcopus Glandensis, firmat. Sig[croix]num Arbertus, Sancti E[.]dardi abbas, firmat. Sig[croix]num Poncius,
l.32 [Gri]llonensis firmat. Sig[croix]num Willelmus Petri firmat. Sig[croix]num Berengarius Guillelmus firmat. Sig[croix]num Aicfredus firmat.
l.33 [Sig[croix]num] videntibus Durando et Raimundo, qui h[anc] cartam fecit, monachis, et Bernardo et Stefano clericis.

Bibliographie

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 155 - Monumenta de Bello Sacro, Paris 1854, col. 483-486.

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 151-153, n° 802.

POLY (Jean-Pierre), Catalogue des actes des comtes de Provence, 942-1166, annexe de thèse soutenue à l'Université de Paris II – Assas, s.d. , p. 108, n° 218.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4352 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4352»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4352/. Date de mise à jour : 29/03/12.