Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 73 n° 353
Numéro4349
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrelettre
Date23/04/1113(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseCarcassonne
RégionLanguedoc-Roussillon
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche93 mm
Largeur en bas443 mm
AuteurAbbaye de SAINT-VICTOR de MARSEILLE
BénéficiaireAbbaye de LA GRASSE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 terrarum ab ipsius debent evellere voluntate, cum sciamus nec folia [arborum] nec unus passer sine ejus nutu in ima decidere posse, neque enim visibiliter aut sensibiliter aliquid in tocius sit partibus mundi quod ne de ipsius invisibili atque in inintelligibili summi imperatoris aula, aut jubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem
l.3 justitiam, premiorem [atque poenarum grav...] vel retributionum. Unde [...] accidant adversa cunctis fidelibus est gaudendum cum sit notum a Dei juditio nichil cadere indiscussum, ne privatim se pati debent arbitrari quidam, cum omnes integra vere fidei compagine diversa membra connectamur sub uno capite Christo. Numquid
l.4 enim si compatitur [unum membrum, insimul compa]ciuntur omnia membra. Vere [...] neque enim divisus est Christus. Quapropter, amantissimi seniores, certis fidei approbamus documentis in rebus utrisque nos gloriari vobiscum, et spiritu semper perferri omnia accidentia simul. Hec vero ideo diximus quia a Deo donante vobis concessum est pro ejus veritatis
l.5 norma temporaliter plagas [et obprobria pa]ti, in quibus nos etsi non corporaliter, quod utinam nobis a Deo prestitum esse, tamen spiritualiter pati fideliter arbitramur. Nam sciatis nos secundum carnem infirmos in primis, ut ea quȩ vobis evenerunt audimus, multum condoluisse; sed statim ut vestrȩ desiderantissime littere in capitulo recitate
l.6 fuerunt, et vos ferventes ac lȩtos de passione intelleximus, ita gavisi sumus, ut ultra tristiciam habiti doloris de vestrȩ constantiȩ fortitudine, gaudium in commune fieret plurimum. Sicque pariter in [ju]bilo cum letitiȩ fletibus omnipotentem conlaudavimus Dominum, qui de nostro vestro sua gratuita bonitate usque ad illud quosdam
l.7 perducere est dignatus, ut pro ejus veritate pati digni inveniantur. Scientes quoniam si sanctorum passionum socii fuerimus, erimus et consolationum. Et ut nos vera profiteri credatis, testis est Deus, quia plures Dominus [...] professi sunt se vobiscum fore ac pati in illa hora pro hujus rei justitia valde desiderasse. Et ideo, dilectissimi
l.8 fratres, mente integra, fide firma et caritate perfecta parati sitis ad omnia ȩquanimiter perferri contraria conservantes fortiter dominica precepta quȩ in regula sancti patris nostri Benedicti conscripta inveniuntur [et in omnibus] et super omnia matrem sacrarum virtutum complectentes obedientiam, quia per illam, Deo adjuvante, cuncta tollerare
l.9 poteritis adversa, et ita perseverare usque in finem, ut secundum proprios labores a Christo Jhesu Domino nostro debitas recipiatis mercedes. Psalmos vero quos nobis cum oratione pro communi tribulatione psallere man[dastis, qu]otidie, juxta modum imperii vestri, Domini clementiam exsolvimus supplicando. Quod autem nobis precepistis, ut omnia que dominus G.
l.10 secum attulit de monasterio Sancti Michaelis vobis mitteremus, quoniam placitum vos habiturum cum comite Cerritanensi et sibi cuncta redditurum spopondistis, multum admiramus quomodo sine presentia vel c[onsili di]cti senioris illud facere potuistis, maxime cum non sine precipius causis ea ipsae secum detulisse approbetur. Tamen ne
l.11 vobis inobedientes esse videamur, plurimum cum eodem seniore inde tractavimus, et omnia quȩ nobiscum ejusdem deliberationem visum est, vobis remisimus, precantes vestram paternitatem ne ea ullo modo reddatis, nisi prius omne debitum quod a predicto seniore multis debetur, pro utilitate ipsius monasterii a comite cunctis debito-
l.12-ribus restituatur, quia ob hoc ea secum deduxit, ne illi a quibus mutuo accepit decepti essent, et ipse in peccatum pro his incideret et periculum. Q[uare prudentissi]me provide ac strenue de his considerate, ne, quod absit, inconsulte ea comiti reddatis et quibus plurima de monasterio debentur fraudem ex rebus sustineatis,
l.13 et vos in peccatum ac cenobium vestrum in maximum pro his in postremum incurrat detrimentum. Si qua vero supersunt quȩ vobis non transmisimus, sciat paternitas [vestra...d]icto seniori vel ita esse commissa vel adquisita ut minime comiti pro hac ratione debeant reddi. De quibus si sermo a comite vobiscum exortum fuerit, cavete
l.14 ne aliquid ex omnibus reddere promittatis, donec supradictus filius vester de his in vestra presentia valeat raciocinari ut expedit vobiscum. Super hec [...]mis fraternitas ut in Capite Jeiunii venire properetis, si ulla vobis est cura monasterii vestri, quia hoc necessitas exigit. Quod nisi feceritis, graviter nobis
l.15 hac moleste ferre omnino sciatis. Valete.
Bibliographie
MAGNOU-NORTIER (Elisabeth), MAGNOU (Anne-Marie), Recueil des chartes de l'abbaye de la Grasse, 2 vol., Paris, 1996-2000 (Collection de documents inédits sur l'histoire de France, 24 et 26), t. 1, p. 200-203, n° 141.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°4349 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4349»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4349/. Date de mise à jour : 29/03/12.