Lille, AD Nord, 1 H 34 n° 381

<< < / > >>

Numéro433

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1098(fiabilité :étude diplomatique)

LieuCambrai(lat :in concilio Cameracensi)

DiocèseArras

RégionNord/Pas-de-Calais

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche721   mm

Hauteur à droite697   mm

Largeur en haut475   mm

Largeur en bas471   mm

AuteurManassès, évêque  de  CAMBRAI

BénéficiaireAbbaye d'ANCHIN

Regeste

Manassès, évêque de Cambrai, confirme à l'abbaye d'Anchin l'autel d'Inchy et fixe un droit de gîte.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS. Manasses Dei gratia sanctae ȩcclesiȩ Cameracensis episcopus. Justum et necessarium esse
l.2 ducimus, cum omnibus christianis tum maxime pontificibus, et in praesenti aecclesiarum utilitatibus inservire, et earum tutelae et securitati in
l.3 posterum providere. Sic enim facientes; et in praesenti beneficientiȩ et orationis earum efficientur participes, et in futuro aeterni prȩmii
l.4 coheredes. Unde notum esse volumus omnibus, tam futuris quam praesentibus, sanctae aecclesiȩ nostrae filiis et fidelibus, quia bonae
l.5 memoriae praedecessor noster domnus Gerardus episcopus, monasterio sancti Salvatoris in pago Ostrevandensi quod ab aquis cingentibus Aquicincti
l.6 vocabulum sumpsit, et fratri Haimerico ipsius loci abbati, quandam ȩcclesiam in honore sancti Martini cum suo altari in villa Incheis appellata
l.7 concessit, utque usibus fratrum in praedicto monasterio Deo famulantium perpetuo deserviret constituit. Nos igitur quibus jus est statuta praedeces-
l.8-sorum non infirmare sed potius confirmare, etenim teste beato Gregorio quicumque pontifex praedecessoris sui bene statuta convellere nititur, facit ut
l.9 sua post se nullius momenti aut valitudinis habeantur, praedicto monasterio sancti Salvatoris ipsam prȩnominatam aecclesiam sancti Martini sine persona
l.10 libere ac perpetualiter possidendam cum omnibus ad eam pertinentibus concedimus, simulque omnia quȩcumque praefato monasterio in vita sua prȩdecessor
l.11 noster bonae spei Gerardus contulit vel laudavit, conferimus, laudamus, et pontificali potestate et auctoritate in perpetuum confirmamus. Quod
l.12 si quis huic nostrae confirmationi restiterit, et eam quod absit removere, ac per hoc violare et temerare temptaverit divina et sanctorum auctoritate anathe-
l.13-matis sit vinculo colligatus, et donec resipiscat et ad emendationem veniat, a corpore sanctȩ matris aecclesiȩ segregatus. Et ut hȩc sotra constitu-
l.14-tio rata et inconvulsa permaneat, nec eam aliqua subreptio vetustatis a memoria posteritatis amoveat, hanc stabilitatis descriptionem fieri jussimus,
l.15 et nostrae pontificalis auctoritatis impresso sigillo in perpetuum roboramus, statuentes ut pro obsoniis vel reditibus, prȩfata ȩcclesia cum membro suo
l.16 Cotignecurt nobis vel successoribus nostris non amplius quam duos solidos singulis annis persolvat. Cunctis hȩc illibate servantibus sit pax,
l.17 violantibus vero perpetua sit cum Juda traditore dampnatio.
l.18 [croix] Signum Manasse Dei gratia sanctae aecclesiae Cameracensis episcopi. Signum Manasse Remorum archiepiscopi. Signum Rodulfi sanctae
l.19 Mariae Remensis praepositi. Signum Richeri cantoris Remensis. Signum Haimerici abbatis Aquicinctensis. Signum Alberti Hasnoniensis
l.20 abbatis. Signum Widerici Altimontensis abbatis. Signum Raineri abbatis sancti Sepulchri. Signum Lantberti Crispiniensis. Signum Erlebaldi sanctȩ
l.21 Mariae praepositi. Signum Alardi sancti Gaugerici praepositi. Signum Erlebaldi sanctae Mariȩ decani. Signum Anselmi. Signum Lanvini, sancti Gaugerici
l.22 canonicorum. Signum Adae abbatis sancti Autberti. Signum Walteri abbatis Hunocurtensis. S. Alberti abbatis Maricolensis.
l.23 S. Guisfridi abbatis Novo Castello. S. Garneri archidiaconi Cameracensis. S. Werinfridi archipresbiteri. S. Balduini archipresbiteri. S. Segardi decani sancti Gau-
l.24-gerici. S. Aloldi abbatis Atrebatensis. Signum Hugonis abbatis sancti Amandi. S. Rodulfi et signum Theoderici archidiaconorum.
l.25 Auctum est et confirmatum Remis in praesentia domni Manasse Remorum archiepiscopi, recitatum et confirmatum in concilio Cameracensi,
l.26 anno dominicae incarnationis Millesimo XCoVIIIo, indictione VIa,
l.27 regnante Phylippo rege Francorum gloriosissimo, anno regni ejus XXXVo,
l.28 pontificante domno Manasse Cameracensium episcopo, anno pontificii ejus secundo.
l.29 [sceau].

Bibliographie

COURTOIS (Michèle), Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Nord, Mémoire de Maîtrise, Université de Nancy II, 1981, p. 164-165.

VAN MINGROOT (E.), Liste provisoire des actes des évêques de Cambrai de 1031 à 1130, dans µSerta devota in memoriam Guillelmi Lourdaux, pars posterior : cultura mediaevalisµ, éd. W. Verbeke et al, Louvain, 1995, p. 13-55, p. 32, n° 8.

GERZAGUET (Jean-Pierre), Les chartes de l'abbaye d'Anchin (1079-1201), Turnhout, 2005 (Artem), p. 111-113, n° 17.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°433 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°433»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte433/. Date de mise à jour : 29/03/12.