Reims, AM, coll. Tarbé cart. 1 n° 23
Numéro43
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date04/08/1074(fiabilité :édition)
LieuParis(lat :publice Parisius)
DiocèseAngers
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche500 mm
Largeur en bas265 mm
AuteurPhilippe Ier, roi de FRANCE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE de BOURGUEIL
Regeste
Texte
l.2 facio omnibus christianae religionis cultoribus quod quidam vir christianissimus, nomine
l.3 Amalricus, ȩcclesiam de Castello Forti, quae in honore sanctae Trinitatis et sancti
l.4 Christofori omniumque sanctorum est, domni Widonis concessu simulque domni Hugonis, de
l.5 quorum beneficio erat ipsa ȩcclesia, cum ornamentis que in ea erant et mansionibus quas
l.6 murus circumductus determinat, pro redemptione animae suae suorumque parentum,
l.7 sanctorum apostolorum principi PETRO Burgulii monachisque ibi Deo servientibus concessit;
l.8 insuper quicquid habuit seu quodcumque sine calumpnia potuit loco eidem condonavit; supra-
l.9-dicti autem domini, scilicet Wido cum Hugone, hoc pro animabus suis suorumque parentum addi-
l.10-derunt quod, si quis vinculis cujuslibet absolutus intra monachorum habitationem vel intra
l.11 muri, qui circum ȩcclesiam est, ambitionem confugerit, nullam denique oppressionem paciatur;
l.12 nullus equidem intra eorum clausulas, nisi ipsi, justiciam faciet. Aliud quoque addiderunt,
l.13 quod et ego concedo, quia, si quid, cujuscumque fisci sit, monachis ejusdem loci in rebus vel in terris
l.14 donatum vel venditum sive in vadimonium missum fuerit, ita tamen ut domini homines suos non
l.15 perdant, perpetualiter absque inquietatione possidere liceret. Ut autem hȩc cartula
l.16 firmior consisteret, quatinus elemosinae illius particeps essem, sigillo meo corroboravi
l.17 meisque fidelibus ad corroborandum tribui [croix].
l.18 [monogramme]. Signum Gaufridi, Parisiorum episcopi.
l.19 Signum Radulfi comitis. Signum Simonis, filii sui. [colonne1] Signum Frederici dapiferi. Signum Adelelmi constabularii. Signum Hugonis camerarii. [colonne2] [sceau].
l.20 Actum publice Parisius, regnante Philippo rege anno XIIII,
l.21 anno incarnati Verbi MILLESIMO LXXIIII, indictione XIa.
l.22 Willelmus cancellarius legi et subscripsi.
Notes
Bibliographie
PROU (M.), Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, 1908 (Chartes et diplômes relatifs à l'Histoire de France), p. 172-173, n° 66.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°43 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°43»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte43/. Date de mise à jour : 29/03/12.