Marseille, AD Bouches-du-Rhône, 1 H 59 n° 285

<< < / > >>

Numéro4299

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date11/03/1088(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseMarseille

RégionProvence/Alpes/Côte d'Azur

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche335   mm

Largeur en bas380   mm

AuteurAlphonse VI, roi  de  LEON - CASTILLE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VICTOR  de  MARSEILLE

Regeste

Alphonse VI, roi de Léon, qui prend le titre d'empereur de toutes les Espagnes, donne à Saint-Victor de Marseille et au cardinal abbé Richard, le monastère Saint-Servand de Tolède, la villa Zukeka, un jardin, un moulin, avec un cens de dix pièces d'or pour Saint-Pierre de Rome.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Sub imperio [omnipotenti]s Dei, qui cuncta creavit verbo et creata omnia recte adordinavit, atque [utiliter in suo conga]udet regno, qui cum Patre et Filio ac Spiritu Sancto unus atque idem permanet
l.2 per nunquam finienda seculorum secula, quia subitanea mors, que omnes homines procumbere facit, ex inproviso mihi ne [subito ev]eniat, et illud premeditans in animo meo quod in evangelica cotidie recitatur
l.3 storia : Date et dabibur vobis; et iterum : Mensura qua mensi fueritis remecietur vobis; et alibi, sicut ipse Dominus noster dixit : Si [quis p]orrigerit uni de minimis istis qui in me credunt calicem aquȩ frigidȩ
l.4 tantum in nomine meo, centuplum accipiet, et insuper vitam ȩternam possidebit; hec omnia recogitans in animo meo, el[egi fa]cere quod audituri estis, ad honorem omnipotentis Dei et sancti Petri apostolorum
l.5 principis, ut ipse sit mihi fidelissimus adjutor et in cȩlis aput Dominum suum assiduus intercessor. Ego enim Adefonsus, gratia Dei imperator constitutus super omnes nationes Spaniȩ, offero sacrosancto altario sancti
l.6 Petri Romȩ, pro remedio anime mee et omnium parentum meorum, monasterium Sancti Servandi. Est autem illud monasterium ad portam civitatis Toleto, super ripam fluminis illius, nomine Tagi. Et ut hii
l.7 qui in eadem suprascripta ȩcclesia permanserint supplementum aliquod victui habere possint, offero eis villam unam, nomine Zukeka, et unam almuniam, quam nos latine vocamus ortum, qui est prope illam
l.8 ecclesiam Sancti Servandi, fuitque unius Mauri, nomine al Falif, et unam azeniam in ripa illius fluminus supradicti, subtus illa al canthera, contra partem Sancti Servandi. Omnia hȩc que superius memorantur
l.9 offero sacrosancto altario sancti Petri, sicut jam prefatum est, eo tenore ut omni tempore abbas Massiliense congregationis optineat suprascriptam ecclesiam Sancti Servandi, cum omnibus quȩ sibi pertinent
l.10 vel etiam adhuc adquisierit [i]n sua potestate, et tribuat inde, per unumquemque annum, X nummos aureos altario sancti Petri Romȩ. Hȩc omnia libentissime offero atque confirmo, ut ipsi
l.11 habeant inde in hoc seculo temporale subsidium, et ego in cȩlis aput Deum cȩleste premium. Quod si ego aut aliquis generis mei seu extranei hoc donum, quod ego grato animo altario sancti
l.12 Petri optuli, aufferre quesiero vel quesierit, et hujus scripturȩ verba, quȩ ego scribere elegi, infringere pertemptavero vel pertemptaverit, quisquis fuerit, proprinquus aut ex-
l.13-traneus, pariat centum libras auri altario sancti Petri, et insuper excommunicatus, dampnatus, anathematizatus permaneat in ȩternum ; post mortem vero illius, anima ejus cum
l.14 Datan et Abiron participetur in secula seculorum. Et hoc factum meum permaneat firmum evo perhenni et secula cuncta. Facta cartula testamenti Va idus marcii, concurrente [...],
l.15 era Ia CXCVI.
l.16 Ego enim Adefonsus, Dei gratia imperator, hoc quod ego libenter facere elegi, consilio atque voluntate domni Ricardi cardinalis Romȩ scilicet et abbatis Massiliensis aecclesie, grato
l.17 animo confirmo [signum].
l.18 Ego Constantia regina hoc donum, quod dominus meus facere elegit, libenter confirmo. [signum] [colonne1] Bernardus Toletane sedis archiepiscopus confirmo. Raimundus Palentine sedis episcopus confirmo. Gomez Auchensis episcopus confirmo. Petrus Legionensis episcopus confirmo. Asmundus Astorizensis episcopus confirmo. Asias Ovetensis episcopus confirmo. [colonne2] Sisnandus Conimbriensis consul confirmo. Garsia Ordoniz comes confirmo. Petrus Ansuriz comes confirmo. Martinus Adefonsus comes confirmo. Fernandus Didaz comes confirmo. Albarus Garsiaz armiger regis confirmo. [colonne3] Rodericus Didaz confirmo. Gundisalbus Nuniz confirmo. Albarus Didaz confirmo. [Rodericus Or]doniz confirmo. Didacus Gansalbiz confirmo. Petrus Johannes majorinus de Castella confirmo. Sisnandus Astrariz qui interfuit. [colonne4] Muninus Velasquiz confirmo. Pelagius Velutiz confirmo. Froila Didaz confirmo. Pelagius Domingiz majorinus de lectione confirmo. Sunna Muniniz confirmo. Nunus Mununiz confirmo. [colonne5] Qui presentes fuerunt : Petrus testis, Dominicus testis, Pelagius testis, Citi testis.

Notes

Erreur supposée : ère d'Espagne 1196 pour 1126.

Bibliographie

GUERARD (Benjamin), Cartulaire de l'abbaye Saint-Victor de Marseille, 2 vol., Paris, 1857, t. 2, p. 184-186, n° 828.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°4299 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°4299»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte4299/. Date de mise à jour : 29/03/12.